Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

220 ERDELYI ORSZAGGYULiSEK. deticientes, vires et robur adversus sultanum coniunxerunt; exigua tamen spes melioris conditionis istarum partium, in confesso namque est, pace et concordia non secuta, conjuratos iam hostes Transalpinam, Moldaviam, Tartaros cum Turcis de repente in ditiones suae M ti s effusos, ingentia damna perpet­rare, et priusquam ad arma et defensionem concurratur, partes regni superiores funditus evastare posse, et vel eo maxime, quod a multo iam tempore insidiose coniurationem talem struxerint, et veris primi occasionem oportunam duntaxat ex­pectent. Neque vero partes istae cis et ultradanubianae auxi­liatum partibus superioribus accurrere valebunt, siquidem sat numerosae copiae Turcarum, qui passim in confiniis sunt, nostrates distinere, et auxilia adferre volentes impedire poterunt. Suscepto sic tractatu, quae singillatim per sacram C. Rque Mtem de quibusvis particularitatibus proponuntur, ea omnia pro competentia rei, agi et tractari poterunt, ut sunt illa, quae cum expostulatione exponi debebunt, probrosae scriptiones Betlemi ad dnuin Daroczi, arrogans et fastuosa, nullo habito S. C. Rque M ti s respectu, diversimoda Suae M tis inculpatio. Item de voluntate resignationis arcium Lippa, Jeno etc. sollicitationes fidelium suae M ti s regnicolarum ad defectionem, resignatio ad rationem sacrae coronae arcium Huszt, Kovar, etc. et reliqua, quae pleraque subministrabun­tur, duni tractatus ipse habebitur. Porro quantum ad tractatum in ea parte, qua conceruit Betlemum, tempore tractatus proponi potest inter coetera; vi articulorum Posoniensium in personam Bethlemi conseusum fieri minime posse, namque ut superius quoque memoratum est, nou libere electus, intrusus per Turcam, ejecit is auxilio Turcarum rite et legitime electum, animadvertens hoc sese non rite electum, non utitur titulo principis, quod tamen vigore articulorum Posoniensium fieri deberet, ut alii excessus et ex­orbitantiae illius omittantur. Ad provinciales vero quod spectat intimandum, sanctuni esse regis verbum et inviolabiliter observandum, suani Mtem haud invite iuxta conditiones articulorum Posoniensis tracta­tus, conclusiones observaturam, dummodo ea integra et illi­bata reddatur, neque ea in parte quod potissimum caput rei est, circa electionem liberam, violetur; periculum namque esse, ne etiam confirmatis per diplomata conclusionibus, successu temporis exceptio fiat, labefactataque et sublata immunitate liberae electiouis, reliqua quoque quaevis tollantur, et ad arbi­trium* potentioris cuiusvis ipso subiugare valentis amissa liber­tate, veluti mancipia iugo servitutis perpetuae subdantur.

Next

/
Thumbnails
Contents