Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1615. JAN. 24. FEBR. 5. 219 fuisset, et sua M ta s lioc per expressum sibi reservasset, ut sic tergiversationes quaevis praecaverentur, et pro rei necessitate resolutiones suae M ti s confestim, et etiam confirmationes sancitorum haberi possent; quia tamen ipsi dni consiliarii vident suam M te m cupere summopere, ut ex hoc tractatu bonum eliciatur, neque (quod sane non sine dispendio et manifesto summi mali periculo fieret) in aliud longius tempus protrahatur, communis aliquis ' locus, Cassovia nimirum, aut si videretur suae M^ Eperies vel Leuchovia, utpote viciuiores civitates pro loco tractatus designarentur. Admonereturque Bethlemus, ut is quoque ex provincia excedens, proprius loco constituto accederet. Taliter enim fieret, ut festinantius quaevis componerentur, et concludereutur, si quae nimirum magis ardua emergerent, et vel suaeMtis aut Betlemi et provincialium, ulterior in dubiis emergere valentibus, quaeve ipsi deputandi commissarii nou tam facile expedire possent, ulterior declarato requireretur. — Porro per internuntios et celeres cursores hinc inde resoluitones transportari poterunt. Yerendum alias, ne dum iuxta deliberatam talem sententiam nonnisi huc Yiennam Betlemi et provincialium partes evocentur, vel difficulter ad lioc accedaut aut magna distantia itineris, in longum tempus tractatum producat, aut certe ratificationes isthinc tardissime referantur. Personas pro commissariis ex parte suae M ti s et regui ordinandas, idoneas et sufficientes nominant dni consiliarii illmum ac revmum dnum archiepiscopum Colocensem Demetium Napragii, duum Petrum Reway, dnum Ladislaum Pethe, duum Georgium Homouuay, dnum Michaelem Czobor et dnum Francsscum Daroczi, qui bene perspecti habentes totius negotii statum et provinciae qualitatem, cum fructu commissionem, haud dubie peracturi sunt. Stabit tamen in clementi suae M ti s arbitrio, vel alios horum loco constituendi, aut etiaui, prout visum fuerit, alios hisce, vel aliis adiuugendi. Expedit itaque ut quamprimum tractatus hic maturetur, ne ex mora et dilatione Bethlemo et alliis quoque adversi quippiam metuentibus et suspicantibus, hostilia quaeque moliantur et nova consilia instituant, insidiasque cum hostibus Turcis, aliarumque provinciarum nationibus struant. Dignabitur praeterea sua M ta s clemeutissime ante discessum suum hinc Pragam lianc totam rem ad finem deducere, ut sic in bono et certo quietis statu, regnum consistat, ne alioquin non perfecto negotio relicto, animi quorumvis fluctuent, et faciles in quasvis turbas et motus suscitandos ferantur. Inaudiatur licet communi rumore noviter bellum inter Persas et Turcas exarsisse, eoque validius et potentius illud factum, quod liberi Naszuff basa ob necem suam ad Persam