Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
reruui statum efflagitare, e contra in propatulo utitur adversuin nos opera turcicae atque tartaricae colluvionis, palam ostendit quantum faveat Turcis, palam Turca et aperte Transilvaniam in suam potestatem redigit, et quomodo interea provisum rebus nostris ? Politici, quicunque rationis instinctum, prudentiae regulam sequuntur, fide christiana et conscientia loco suo restante, nunquam fident liosti, nunquam verbis ejus, nunquam factis credent, nunquam in iisdem fundamentum ponent, quin potius e contrario cujusvis intellectu ita svadente, parati semper in omnem eventum excubabunt, ut si forte insidioso astu inimicus paret nectere dolum, nihil desideretur ad resistendum, aut certe et tali praeparatione ad manum et in promptu habita, hostem facilius ad id exequendum deducant, quod ille pollicetur, et quod ei incumbis praestandum . Xon est invenire in Italia principem, licet ejus reditus vix sunnnam centum millium coronatorum aequent, qni hoc tempore non scribat militem, non circiunspiciat, non consulat rei suae, siquidem vicinos in armis videt. Id quisque agit, quoniam id ratio a quovis exigit: ita quisque paterfamilias domui suae providet^jum proximus ardet paries, sola Hungaria repugnat. Arma enim capessere, nil est illic aliud, qua m Turcam irritare, cumque ille occupat MoMaviam, Valachiam, cuin manu arnnita irruit in Transilvaniam, invadere parat Hungariam, cum capitulationis articulos ad beneplacitum suum interpretatur eosdeni non nisi pro arbitrio suo servaturus, istud irntanientum non vocatur, iuio caeteris regnis ac provinciis tali statu securitatem persvadere cOnamur, quasi V-uncfa in tuto, quasi de pace nihil dubitandum ab lioste, nihil metuendum, nulla praeparatione armorum flpus, Turcam agere sincere, vicinitatis jura eum fideliter servare, potentiam illius, maxime cum jam in campo militem habeat, irritandam non esse, inclamamus. An non autem liaec est evidens Dei poena ? an non caecitas extrema ? Si christianus non sum, rationem tamen sequi volo, dictabit ea rnihi ut liosti fidem non habeam, sin ehristianus siun, hac christiana professione inducor, ut inimicos crucis ct, Jesu Christi pro amicis non agnoscam. Haec omnia sine praescitu suae Mtis nescientibus etiam consiliariis consilii intimi, tanquam persona privata, tanquam verus et sincerus servitor et amicus, cx intimo corde cuncta dirigere cupicns in finem optimum, ad illmam l>nem yram exarare volui, simulque eandem per viscera domini nostri Jesu Christos obtestari, et commonere ne causa sit sangvino lentae christianorum cladis, quam fortasse dolosa inimici mens solerter astute ct nequiter conflare possit, unde ei incumberet in supportabile onus, rationis reddendae, exigente id ipsum et augustissima domo Austriaca, et patria ipsa, et omnibus provinciis ac regnis, ct tota demum Christianitate. Hanc gravissimi ponderis immensam molem si humeris suis excipere, si cervicibus suis ultro imponere velit, fiat sane, habebitur fides lllmae dni yrae tanquam viro spectatissimae lionestatis, et fidei