Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

168 ERD&LYI OIISZAGGYULKSEK. argumenta coacervarem, persvasionibus instarem, in summa omne illud faciundum consulerem, quicquid apud christianos homines, rerum peri­tos solens et usitatum, quicquid humano intellectui et rationi conforme et consentaneuin. Quo medio mererer apud Illmam dnem yram pl us fidei, plus assequerer confidentiae et affectionis, siquidem naturae ejus benignitas et apprehensionis firmitas eo et non aliorsum vergit et licet totus sese opponeret orbis, niliilominus Illma Jno \*ra pl us mihi soli crcderct aliorum omnium rationes contrarias, rejiceret. Quia vero jam semel promisi, me fideliter ac sincere cum Ill m a d ni s Yrae acturum, proinde non est niea intentio ut me accomodem ingenio Hlmae dnis yrae ut per ejusmodi accomodationem, animum ejus lucra­rer et deceptione circumvenirem, sedpersisto firmus in priino proposito, nimirum ut progrediar sincere, procedani candide, ita uti fidelem ami­cum decet. Hinc pono hujuscemodi fundamentum. Turcam christianorum hostem capitalem et haereditarium csse, omnes illius actiones in detri­mentum christianitatis vergere, hoc fidem ejus, hoc legem, hoc consci­entiam exposcere, ut 11011 arbitretur cssc crimen vel injuriam, ut non putet mendacium vel fraudem, christianos etiam radicitus exstirpare, imo ut credat ex Alcorani norma meritorium opus se praestitisse, quo­tiescunque potest christianos fraudulento quopiam astu deludere. Addo, quod nulli nationi sub sole servarit fidem, nisi in quantum id sibi profuturum vidit, idque non nisi tam diu, quamdiu sesc non obtulit commoditas, illius subjugandae. Et si praesente anno, nil aliud effi­ciat, quam ut Transilvaniam evincat esse suam, simulque Lippam et Genoe acquirat, arces suae Mtis in superiore Hungaria armis et auxi­lio gubernatoris sui Gabrielis Bethlehenii occupet et obtineat, praesta­bit tantum et longe plus sua simulatione et verborum lenitate ; quan­tum ab annis hinc octuaginta continuis praestare 11011 potuit atque hoc ipsum benevolo permissu, sine ulla resistentia, sine ullo opposi­tione, cum Hungari ferrum 11011 stringerent, rexque tantummodo spec­tator esset. Quod si igitur Skender bassa quodcunque desiderio concepit, sine vi sive voluntaria concessione obtinere velit, age, quomodo ct qualiter prospcctuin rcbus nostris ! »Si idem instructus exercitu, ct non nisi armata mauu, icerc faedus, pacemque pacisci in animum inducat; quomodo consultum erit rebus nostris ? Quid si sulthanus in tracta­tiones condescendere nolit, nisi prius ei Transilvaniam cedamus, siinul­que instet ita et non aliter capitulationis articulum interpretandum ; quomodo provisum rebus nostris ? Scribit lllr lli a d n o Y i a Gabrielem Bethlehenium parte media in turcismum delabi, quod ipsum et ego credo; opera enim et actiones hoc loquuntur et ostendunt, consequen­ter \Skender Ijassae ot Gabrielis erit cor unum, unum vellc, unuin meditari, alter decipit palam manifeste atque palpabiliter, alter nempe Gabriel clam ot occulte, amicus noster tantuinmodo occultus esse cupit, adjungit praetextuin, nimirum hoc tempus requirere, hoc praesentem

Next

/
Thumbnails
Contents