Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

ante littcris, nil nisi pacem et securitatem referentibus, praeoccupavit. Et quidein non jam agitur de germanis, aut nationibus aliis, sed quaestio nunc est, patentibus jam ad oculum tiircicarum promissio­num vanitatibus, manifestatis inanium sermonum delinimentis, detecta jam toties fraude et per experientiam visa et cognita, num niliilo­minus turcico processui fidendum sit, num quicquid poscat, ultro concedendum, aut certe quidnam tandem in praesente rerum facie agendum. Quod si llli-ma dno v r a molem rei in semet transferre, totius negotii pondus humeris sius imponere, Mtem suam, pacis secu­ram reddere, pro futuris atque imminentibus damnis deo et suae Mti respondere velit, lioc quidem gressu suo ierit: verum ego istud Illi-mae I)ni v ra e tanquam sincerus servitor et amicus nequaquam svaserim, iino istud ipsum, manifestam et peculiarem Dei poenam, indubitatam et suam et suorum perniciem praesensquae exicium esse dixemn. Si Illi-mae l)uis yrae amicus duntaxat ad speciem esse vellem, lapsum­que ejus moliri niterer, adeo ut non soliun Hungaria sed et universum imperiuin Romanum, omnes provinciae ac regna, atque etiam tota domus Austriaca cum universa Christianitate, ob assecurationem pacis et inde provenientem ruinam ei hostem sese praeberet, hoc ipsum medium, ad intentionem in opus deducendam mihi opportunissime inserviret, eoque magis, quia hactenus constitutionem naturae ejus cognovi, qualiter eadem comparata, quam non malitiosa sit, depre­hendi, quantopere in pacein inclinet, quantam fidem liabeat verbis, quarn facile per demonstrationem bonae affectionis per amicitiae et benevolentiae oblationem in insidias deduci possit animadverti. Acce­dit, quod eidem prudentiae donum non desit, novit optime calamita­tes belli, intelligit quia hactenus patria sustinuerit, subsistere eam ulterius ita posse, vix faetu possibile ducit, maxime cum nunc unde­quaque per Italiam perque imperium arma strepant, Mars ferueat, ideoque exiguum sperare sit pro Hungaria auxilium, scit quam Hun­garorum animi erga nationes alienigenas exacerbati, quam sinistro successu dominus Forgach in Transsilvania rem egerit, videt quod in Hungaria fortassis ex impatientia, si non rebellio, certe dissensio ali­qua, conflari possit, et hujusmodi sexcenta alia, quae quisque vir cir­cumspectus ac prudens jure meritissimo perpendit, praesertim autem is, in quem ratione officii culpa omnis sinistri event-us facilliine potest detorqueri. Quae cuncta hactenus permoverunt me magis ad commi­serationem, ut potius ex intima cordis sinceritate, Illi-mae dnis yrae misererer, quam ut mala exinde manatura praesagiendo sentirem. Si itaque, uti supra dictum, ultionem aliquam quaererem, aut adversi quidpiam Ilh-mae I)ni V va e ex mala affectione struere conarer, appli­carem me huic naturae ita comparatae, accommodarem me totaliter, et quemadmodum Illi-ma Dno yra agit, similiter duntaxat suscipien­das commissiones, tractationes, missiones, donativorum praesentatio­nes, arcium restitutiones, novorum compactatorum erectiones svaderem,

Next

/
Thumbnails
Contents