Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

meam ut ex hac ad me statusque et ordines missa legatione perspexi, incusare potius crimine violati foederis, quam de re­stitutione ademptorum mentionem ullam facere video. Ego vero interim et tenuissimae sortis meae optime memor sum­mamque spem in auimo mihi praesumens S. Maiestatem ve­stram c. regiaque dexterius louge de me judicium, quam hac­tenus habituram a constanti favoris ejusdem mihi reconciliandi studio nequaquam desistam, quin potius hanc invidiam obtrec­tatarum opera mihi conflatam virtute pacientiae, facilique con­tentu superare modis omnibus enitar. Iuterim quo legationes istae optatum finem sortiri possint, finitima, quae hinc ab offi­cialibus maiestatis vestrae occupata sunt quamprimum restitui ac per legatum Sarmasagium, in aula maiestatis vestrae reten­tum futuris a me submitteudis legatis securitas tam aditus, quam reditus litteris fidei publicae caveatur toto studio ab eadem peto oroque daturus operam (nisi tertia jam vice repul­sam passus fuero) ut me cum meis omnibus in gremio paternae augustalique ipsis clementiae non ociose sed cum fructu ac promptitudine inserviendi, favorisque et gratiae in dies augendi ac pronierendi studio conquiescere velle experiatur. Cui tam prompta gratissimaque obsequia mea identidem ac devota com­mendata esse volo. Servet Deus sat. Datum in civitate mea Colosvar die 12 mensis Maji A. D. 1614. Ejusdem S. C. Rque maiestatis servitor humilimus et obsequentissimus Gabriel Bethlen m. p. Kiilczim: Sacr. Romanorum Imperatoriae ac Germaniae Ilnn­gariae Bohemiae etc. rcgiae maiestati domino domino niilii clemen­tissimo. {Eredeti a be'csi es. és kir. titkos ltárban Hung.)

Next

/
Thumbnails
Contents