Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)
18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok
A rendek felterjesztese Mdtydshoz. Sacratissima Caesar ea Regiaque Mai es t a s (1 o m i n e d o m i n e u o b i s c 1 e m e n t i s s i m e. S e r y i ti o r um n o s tr o r u m i n gratiam Mai e s t a t i s VestraeCaesareaehumillimam demissamque o b 1 a t i o n e m. Litteras sacrmae M ti s Yestrae Caesareae Regiaeque condigno honore et qua par est animorum demissione accepimus. Ex quibus intelligimus eandem. christiano et paterno ductam affectu, vicem patriae nostrae, variis malorum procellis expositam, condolere; quod cum ex officio sui muneris augustalique, qua pollet, dignitate facere scimus, perpetuis gratiarmn actionibus debitisque studiis, hanc eiusdem de nobis curam et sollicitudinem recognoscere parati sumus; negari sane non potest partim peccatis fortasse nostris ita exigentibus, partim vero quod status patriae istius eo loci situs sit, ut inter potentissimos, viribusque magis pollentes vicinos positus, fieri non potest, quin saepe pronmtatione voluntatum illorum, variantis etiam fortunae (cuius rota vix unquam sine periculo vertitur) fluctibus percellatur; cuius rei causas plerumque vitiis hominum, maiore tamen ex parte, incommoditati loci ipsius ascribi par est, Caeterum cum ita res mortalium se habeant ut studia hominum, quantumvis (ut ipsis apparent) optima, saepe non tam proficua, quam noxia evadani, et prudentes rerum aestimatores in tempore animadvertunt, et eventus, sed sero, et vix sine periculo docet. Ac sicuti aegrotis pharmaca, ita etiam rerumpublicarum ordinibus consilia, sine assensu confessioneque ipsorum patientum, nunquam salubriter adhiberi poterunt. Nos etiam piam hanc, paternamque Maiestatis Yestrae Caes Regiaeque propensionem, per legatos oblatam, omnibus gratitudinis officiis promerendam ducimus : verum, tantum abest, ut acl quietem aut securitatem nostram conducere videatur, quin potius certioris, et maturioris periculi, rnaxima fore irritamenta praenoscimus. Ac si nostris calamitatibus extrenique 30*