Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)
18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok
1614. MAJ. G. 461 dere minime possit, et nisi externis auxiliis stipata fuerit. unicuique hostiliter eam invadenti. pateat, et manus porrigere. seseque cledere cogatur. Ideoque tam illmus princeps, quam inclitae liuius provinciae status et ordines, de firmis et- talibus praesidiis, quibus tuto et secure confidere et inniti possint, re adhuc integra, merito sibi prospicere deberent. Num autem Turcae potius quam sacrae C. Mti principi christianissimo tutius se concredere possint, est quod bene considerent, cum quam infida et exitialis Turcarum sit societas, illi ipsi (utpote quibus vicinarum et maleferiatarum illarum Turcae nunc subiectarum provinciarum funestus, miserimusque status, modusque quo illas foedo et turpi suo iugo, simulata nempe ad tempus, donec commoda sese occasio praebuit, amicitia, subiecerit, perprobe constet) non ignorent. Atque vel illa ipsa a Turcis liisce praeteritis diebus attentata interceptio arcis et oppidi Lippa manifeste ostendit. Periculo itaque non solum alieno, verum etiam ex parte proprio edocti et cautiores redditi, non illis, permansionis suae media apud immanissimum illum christiani nominis perpetuum et iuratum hostem (cui ut quotidiana experientia docet iuramenta pacta et foedera, maxime quae illi cum christianis intercedunt, rumpere ludus et iocus est) amplius quaerenda. Sed potius si patriae, si sibi, coniugibus et liberis suis dulcissimis, bene consultum et prospectum volunt, cliristianis, cum cliristiani ipsimet sint, sese adiungant, atque ab illis, supremoque capite illorum, sacre C. nimirum M t e principe clementissimo atque integerrimo, nil nisi quod vere christianum est, expectent, summus illic candor, summa synceritas, iuramentorum foederum atque pactorum, plus quam sancta observatio. Exulant perfidia fucus fallaciae, doli et similia, quae apud alios magni et unici acquirendorum regnorum modi reputantur. Cumque praedicta sua sacra c. maiestas, prout ex priori nostro scripto abunde intelligere potuerunt, non obstantibus omnibus illis arduis quidem et gravibus considerationibus et causis, quae illam ab omni ulteriori tractatione alieniorem reddere potuissent, pro sua illa sollicita et vere paterna cura, quam pro salute et incolumitate totius orbis christiani, diebus