Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

462 ERDKLYI ORSZAGGYUr.ESEK. et noctibus impendit, tauquam indulgentissimus patriae pater non abnuat, ut non solum publicae pacis causa, verum etiam propter securitatem et tranquillam permansionem, tam regni Hungariae, quam provinciae Transylvaniae, quae bostibus proxime adiacent, et in faucibus quasi illorum haerent, ulte­rior tractatio instituatur, dummodo de certioribus securitatis modis illi prospiciatur, realisque et talis assecuratio fiat, quo tam sua sacra C. Maiestas de constanti illorum voluntate, quam provincia de certa sui, contra omnem bostilem vim, clandesti­nasque machinationes defensione secura reddi possit. Proinde cum sua sacra maiestas optime censet, Turcam partibus Huugariae summopere inliiare, easque in foedere, quod atname vocant, cum principe Bathoreo firmato exclusas. eumque tantum de Transylvania sola. secundum dimensionem olim ab Halul begh factam, circumscripta, non vero de dictis partibus Hungariae assecuratum fuisse. Suaque sacra c. M tas animo volutet, quam ingens et plane irreparabile damnum, partibus illis amissis, orbi christiano et regno Hungariae, ma­xime vero et praeomnibus provinciae Transylvaniae (quippe quae a reliqua christianitate divisa et avulsa, immani et foeda Turcarum libidini in aeternum prorsus praestraret et manci­paretur) inferri possit. Itaque cum Yaradinum perquam com­modus locus ad defensionem et propugn;itionem, tam regni Hungariae, quam provinciae Transylvaniae eidemque subiec­tarum partium Hungariae sit: petit sua sacra C. Maiestas, ut arx illa, cum propriis bonis et decimis ad eandem possessis, sibi in manus tradatur sancte affirmando, se nihil hic proprii, niliil privati, sed unice id, ut nimirum praesentissimo illi peri­culo, quod reguo Hungariae et provinciae Transylvaniae, atque adeo toti christianitati, ex interceptione illarum partium im­minet, mature occurri possit, spectare. Planeque sibi persva­sum habet, et illmum principem, et status ordinesque Transyl­vaniae, rebus et circumstantis omnibus beue et accurate pensi­tatis, hac in parte et propriae et publicae saluti consulturos, aique non solum suae Maiestati C. et confoederatis provinciis, verum etiam toti Romano imperio gratificaturos, eoque ipso decl araturos se reipublicae christianae addictus esse, eiusque incolumitate nihil prius, nihilve maius liabere, quae hoc ipso-

Next

/
Thumbnails
Contents