Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

indulgeret, quo denegato vehementi miseria praemuntur, a Bathoreo omnibus spoliati. Indicta erant comitia ad 23. febr. Segesvarinum, sed quia antea nunquam in usu fuerat, ne in abusum abiret, et quod semel placuit semper placere debeat, principis obstare volentes, reclamando nec principem nec pro­vinciales intromisere, ideoque in civitate Megyes 25 celebrari caepta bucusque durant. Frequenti concursu provincialium, in quibus de unione inter tres nationes Transylvaniae fienda, inter tres nationes Saxones nempe inter et Ungaros et Siculos satis diu deliberatum, disputatum et taudem conclusum est, pro ut apparebit ex articulis quos in specie missurus sum. Occisores Gabrielis Bathori octo numero die 24 febr. a Bathoreanis post longas concertationes multorum mortem et vulnera, tandem multitudine superati, quamquam in turrim fortissimam ac satis altam sese recupissent, multis utrinque datis et acceptis vulneribus, tandem occisi corruerunt, et e turri praecipitati quamquam omnia membra confracta fuissent ab multitudine tamen etiam demortua corpora in munitissimas partes sunt concisa, tandem in ecclesiam D. Francisco sacram nunc desolatam, illata et sepulta sunt Megyesini, Joannes Szi­lassy, devastator Moraviae tempore Bochkaiano, Georgius La­dany, et Joannes Szambo. Casus mirabilis quod Szilassyus in ea turi sit trucidatus in qua antehac dum civitas Megyes spoli­aretur per Bathoreum, miseros Saxones afflixerat ac spoliave­rat. Audreas Getzy Fogarassini, vel certe veneno sublatus in carcere mortuus est. Quidam Franciscus Demeny miles ingressus Moldaviam, ejus provinciae principem inserviendi animo, res ibidem fluctu­antes inveniens"reversus, refert Moldaviae principem ab cae­caesare Turcico Constantinopolim evocatum, ueretur enim ne Polonis adhaereat. Idem refert quendam Schani Grai Tartarum bellicosum cum 15000 ad Polonos defecisse, propter occisum fratrem, offensum, defecisse a suis. Transylvaniae princeps satis bene gubernaret, dummodo Bathoreanos ad aula sua propelleret. Die 9. Martii advolant Megyesinum Stephanus Kassai et Joannes Bencknerus, qui legatorum munere fungebantur apud romanum imperatorem. Die 12 Martiis venit per Yalachiam Transalpinam Megyesi-

Next

/
Thumbnails
Contents