Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)
18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok
num Huszaim beck Turca barbatus, seuex astutus, qui satis humauiter a principe exceptus est. Die 13 venit alius Temesvarino per locum Yaskappo sive portam ferream Temesvariensis caputzi agha Memhet, cui princeps magna stipatus caterva obviam processit, et Megyesinum introduxit; is familiarissime principi conversatur, homo versutus utique militaris bene gnarus. Turcae is largo convivio excepti sunt, cui interfuerunt primus Sigismundus Balassy, ungariensis, Stephanus Kendi, Kornis, Nicolaus Bocskay, Kakoni, caeteri Transylvani. Memliet caputzi ergo convertens sermonem ad d. Ivendi et Kornis, dicebat se mirari, quare non potius ad othomauicam portam, quam ad germanicum imperatorem confrigerint, cum videant illos adjutos, hos desertos et ludibrio expositos, posthac se habituros exemplum utriusque caesaris muniticentiae. De praetacto Schani Grai Tartaro satis contumeliose iidem Turcae, daturus propemodum paenas facti. Cui irascatur imperator Turcarum de eodem actum esse, nondum tamen iram concepisse contra imperatorem Romanorum, sin autem non tradiderit arces a Transylvania abalienatas, se cum tanta copia Turcarum Tartarorumque venturus, super quo etiam princeps et Transylvania abhorere debeat. Ejus adventum non fore gratum — respondet princeps — si contingat ut etiani ipse ejus adventum exhorrescat. Tandem Turca confoederatas se provincias, utpote ipsam Austriam, Moraviam, Silesiam, Bohaemiani in testinionium injuriae invocaturus, si imperator Romanorum noluerit restituere arces ab Transylvania abalienatas. Turcarum munera principi oblata non excedunt valoreni f. 200, ipsi maxima expectant, et ut communi rumore fertur Lippam et Geneo expetunt. Saxonibus peculiares litteras scribit, orat et miuatur, miuis totum mundum terret. I)uus Daroczy una cum dno Lassotta in dies expectantur. Spargitur liic rumor: principes imperii contra imperatorem Rom. conspirasse ratione religionis, et iu Ungaria clam scripsisse, dummodo Ungari una cum Turcis adversus imperatorem consurgant, se ab altera parte impetum facturos; hanc rem et has discordias liic multi avidissime expectant, dummodo bellum liinc transferatur alio.