Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
extorris nequaquam me exilio committere potui, quae omnia deus et veritas ipsa palam testantur. Nec mirum me tantae imbecillitatis hominem, coram crudeli hoste ita submittere debuisse, cum principes etiam potentissimi saepe pro ratione temporis ob imminentes hostium vires se aliquantulum continere imo de iure suo remittere consueverint. Neque tamen interea temporis dominum Bochkaium ex hac etiam provincia identidem monere, quo quantocitius in gratiam suae M ti s caes. redire et publicam sequi concordiam studeret, praetermisi, qua peracta, facillimum fore cum Turcis quam convenire persuasi. Deum autem testem invoco, ad dignitatem hanc Trausylvanicam consequendam nu[llum] um nec iutentionem habuisse, cum in ista nec famae aut nominis celebritatem auge[re nunc] pro tempore modus est, sicuti antea in arce Zenderouiensi aut capitaneatu Agriensi et publicis regni expeditionibus multa prosperrime cum Turcis inc.... cum nominis bonaeque famae incremento M tibu s V ri s non sine fructu ac sanguinis effusione operam meam impendi. Sed neque congerendarum hic divitiarum locum esse video, cum eas dominus Paulus a Krauzenek ex hac provincia ad fecem usque egesserit, u t n e q u e S a x o n i c a r u m p u e 11 a r u m i n a u r e s i n a u r i b u s, n e q u e a c u n u 1 a s i n c a p i t i s v e 1 a m im i n e m u 1 i e r u m r e 1 i q u e r i t. V i d e r e e s t (p r o li d o 1 o r) i n h o c r e g n o o b i n o p i a m i u ni e n t o r u m v i r o s p r o s e m i n a t i o n e f r u g u m 1 i g o n e a g r o s f o d e r e e t i u n c t i s uxoribus s e m i n a t o s p e r o cc a r e. Addo etiam ista per quam confidentissime, me nunquam in tota vita mea, cum maxime vires, iuventutem et animum ad subeunda eiusmodi muuia habere potuissem, pro officio aliquo aut capitaneatu Mtes yras sollicitasse. Gubernationein etiani huius regni ad longam doniini Bochkaij petitionem et domini Illesliazy intercessionem, non nisi ad tres aut ad sunimum quatuor menses receperam. Nunc autem arcano inprimis dei praepotentis consilio ac consensu, precibusque multitudinis convictus, vicem dominorum Transsylvanorum, ne maius quid periculi incurrerent, misertus in lianc arenam humiliter de-