Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok

dubitarunt in deroganien transaetionis cum sacr. M t e Vi"» caes. et regia celebratae. Sed cum omnia regna, principatus et do­minia a summo rerum omnium actore et moderatore praepo­tenti dependeant et feliciter gubernentur: nos quoque implo­rato divino auxilio et reiectis caeteris competitoribus, commu­nibus omnium nostrum votis publicisque suffragiis, perspecta virtute et integritate ac in rebus domi forisque gerendis pru­dentia et summa experientia spectabilis ac magnifici domini Sigismundi Rakoczi fidelis Maiestatis V ra e sacr. servitoris, eundem in principem huiiis regni nostri, quod felix sit et fau­stum, summo consensu et applausu creaverimus, M te m V ram sacr. super eo requirendam humillime et exorandam duximus, ut quem privatum amavit ac propter varias animi corporisque dotes, inprimis vero constantissimam fidem, in omnibus fidei suae commissis cognitam, charum habuit, eundem nunc in pu­blicam evectum patriae nostrae administrationem, in suam clementissimam una nobiscum dignetur recipere protectionem et eo habere loco, quo omnes christianos principes, qui obse­quio et observantia pia et christiana sacr. M te m V ra m caes. et regiam, veluti unicum totius christianitatis monarcham et co­lumen divinitus datum colunt et observant, habere consuevit: eademque clementia, qua ceteros complectitur, hunc quoque illustrissimum principem nostrum in benignum suum assumere dignetur favorem, et paterna prosequatur clientela, ac ipsius competitores, praecipue Valentinum Homonnay novis rebus in Ungaria superiori studentem et vi Transsylvaniam invadere cupientem, a proposito clementer avocet ac compescat. Haido­nes enim fere omnes, qui summa defuncti principis cura diffi­culter consederant, egestare et penuria rerum domesticarum vexati et praeda vivere consveti, facile in quemlibet motum induci possunt et quemadmodum antea a rapinis intestinis ad alienas conversi sunt, verendum est ne vulnus recenter sana­tum recrudescat, si capita discordiarum in officio contineri ne­queant. Quae ut evitentur et prava nonnullorum ingenia sacr. Mti V ra e caes. et regiae taedium gentis Ungaricae ne pariant exorientem favillam, ut sacr. M ta s V r a caes. et regia oportune restingvat, ne latius deinde incendium invalescens serpere queat, ab eadem sacr. M t e V r a caes. et regia humillimis pre-

Next

/
Thumbnails
Contents