Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

572 ENNFILYI ORSZAGGTULESKK. solum optimum ducem, sed etiam militem praestantissimum ex­liibendo, id uirtutis et militaris uiri offitium praestitit, ut et ho­nore onmi denique praemio dignus esse videretur. Praetarea in alijs etiam offitijs et legationibus erga hanc patriam nostram in­signi cum alacritate et promptitudini susceptis, et synceram animi sui erga hanc prouinciam affectionem testatam reddidit, (de cuius uirtute praestitisque communi reip. officijs nos ipsimet locupletissimum testimonium perhibemus). Yolentes igitur nos quoque proprio nostro motu, ac unanimi consensu, prae­missa benemerita sua, si non iustis tamen condignis officijs compensare, nostramque animi gratititudinem erga se decla­rare, totales integras possessiones Kaplian una cum domo et curia nobilitari ibidem sita, Felseo-et Also-Kusal, Lapuhan, et Doboka in comitatu Zolnok interiori existentes habitas, quae alias ex collatione et donatione eiusdem Michaelis vaiuodae Georgij Racz praefuerant, uerum ex eo quod omnes donatio­nes eiusdem vaiuodaein comitijs nostris generalibus inposses­sione Leeczffalwa, ad uigesimum quintum diem mensis Octo­bris p roxime elapsum celebratis communi eorundem sententia, cassatae, annihilatae et uiribus destitutae pronunciatae, per hoc­que eaedem possessioues in fiscum sacr. caes. Maiestatis reda­ctae et deuolutae esse perhibentur, simulcum cunctis earundem pertinentijs et utilitatibus quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, faenetis, syluis nemoribus, montibus, uallibus, vineis, vinearumque promonto­rijs, aquis, fluuijs, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quouis no­minis uocabulo uocitatis, ad easdem de iure ab antiquo spec­tantibus et pertinere debentibus, sub suis ueris metis et anti­quis limitibus existentibus, memorato domino Ladislao Pethe haeredibusque et posteritatibus eiusdem vniversis, nomine praefatae maiestatis dandas et conferendas esse duximus. De quarum per maiestatem suam collatione et confirmatione quem­admodum eundem per praesentes unanimi uoto et consensu assecuramus et certificamus, ita hanc nostram iustam et di­gnam benemeritorum compensationem, ratam et firmam eidem suisque haeredibus et posteritatibus uniuersis praescriptas

Next

/
Thumbnails
Contents