Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

possessiones cum pertinectijs suis omnibus per praesentes de­dimus, donauimus et contulimus, irno damus, donamus et con­ferimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenendas, possidendas, pariter et babendas, harum nostrarum uigore et testimonio literarum mediante. Datum Albae Juliae feria tertia proxima post festum Elyzabeth uiduae Anno domini Millesimo Sex­centesimo. (M&solat a becsi csdsz. titk. ltdrban. Hung.) b) Nos proceres, magnates, caeterique status et ordines vniuersitatis nobilium Transyluaniensium, etc. Memoriae com­mendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vni­uersis,quod non dignamet honorificam habentes rationem insi­gnium meritorum et praeclari erga nos studij magnifici domini Sebastiani Theokeolij liberi domini in Kesmark ac partium regni Hungariae superiorum sacr. caes. et reg. maiestatis ex contributione regnicolarum conductorum equitum et peditum, supremi capitanei, quae ipse inmultis rebus et negotijs, abunde satis et luculenter erga hanc patriam nostram testata reddidit, ac imprimis in hac expeditione nostra, contra immanissimam Michaelis vaiuodae tyrannidem cum arma sumpsissemus, quam propensissime voluntatem suam et insignem erga nos affectio­nem demonstrauerit, cui expeditioni non solum interfuit, verum omni studio, consilio, virtutibusque militaribus ita adiuuit, vt quae ab optimo duce et milite requiruntur, nihil ab ipso prae­termissum sit. De cuius virtute, praestitisquae communi rei­publicae officijs, nos ipsimet locupletissimum testimonium per­hibemus. Yolentes nos quoque proprio nostro motu ac vna­nimi consensu praemissa benemerita sua, si non iustis, tamen condignis officijs compensare, totale oppidum Szek vocatum. vnacum fodina salis ibidem existente in comitatu. Dobocensi habitum, simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinentijs qui­buslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pra­tis, pascuis, campis, foenetis, syluis, nemoribus, montibus. val­libus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, iluuijs, pisci­nis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorun-

Next

/
Thumbnails
Contents