Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
suam ubique per idoneos et peritos artifices eum iu finem curare, ut si divino res muuere foeliciter succedat, non tantum expensae inde refundantur, sed reliquam etiam in belli sustentationem aliasque neccesitates impendantur. In fodinarum magistros ac fossores ipsos (quod in omnibus ubique fodinis, praecipue vero in iis, quae in sac. caes. Maiestatis suae regnis et provinciis sitae sunt, usitatum, quodque necessarium) neminem, nisi fodinarum praefectum, quem sac. caes. Maiestas sua constitutura sit, authoritatem exercere debere, illi vero potestatem futuram ut iustitiam fossoribus administret, eosque pro delicti ratione puniat, ad quod opem dominus vaivoda, protectionemque sac. Maiestatis suae nomine praestare teneatur. 11. Generali Cassoviae capitaneo iniungendum ac serio mandandum esse, ut opportunis officiorum generibus domino vaivodae respondeat, utque si Transilvaniam hostiliter impeti contingat, aut ipsemet cum omnibus copiis suppetias eat, seque coram sistat, aut aliis modis auxilia mittat. Si vero periculum in mora videat, non expectato a sac. Maiestate sua ulteriore mandato, prout necesse viderit, sese rebus praesentibus accommodet, ubi vero morae locus fuerit, omnia prius sac. Maiestati suae communicari et pro eiusdem voluntate in executionem deduci debere; ipsum autem dominum vaivodam vicissim ac reciproce obligatum fore ut si necessitas exegerit, ad sac. Maiestatis suae aut generalis capitanei sac. Maiestatis suae nomine requisitionem ipsemet sese ex Transilvania cum auxiliis sistat, aut ea prout postulabitur, per alium mittat. Ad assistentem consiliarium quod attineat, non intelligendum esse, ut per sese quid ipse statuere aut disponere, sed (quemadmodum supra dictum) ipse dominus vaivoda sine consilio et praescitu ipsius assistentis et aliorum consiliariorum nihil maioris momenti tractare, constituere aut exequi debeat. 12. Ut dominus vaivoda assidue ordinarium agentem in sac. Maiestatis suae aula habeat, non sibi displicere, illius autem sustentationem, quae res insolita apud christianorum principum quantumvis maximorum oratores atque agentes varias parerc offensas queat, promittere ac praestare nequaquam posse. In eos autem et in alios sive cursorum sive simi-