Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

542 KRD&LYI ORSZAGGYULTISEK. tes in Hungaria sitae in quibus Koewar, comitatus Biliorien­sis, Solnok mediocris, Maramarusch, Sarand et Krasna, quae Hungariae regno vi adempta fuerint, liberae sac. Maiestatis suae dispositioni relinqui ut a Transilvania, ad quam comi­tatus illi iure nunquam pertinuerint, omnino separari debere. 6. Arces primarias ut Temeswarium, Giulam, Solnokum et Chanadium, quae dominus vaivoda ex hostium manibus forte recuperare possit, merito sac. Maiestati suae reddendas, minora vero castella ac loca domino vaivodae et ipsius succes­soribus iure feudi ea conditione concedenda ut illorum inve­stituram a sac. Maiestate sua petere teneantur. 7. Quamdiu bellum duraverit, sac. Maiestatem suam non tantum auxilia sua non imminuturam, sed potius quoad eius fieri possit aucturam esse. Sigismundo Bathorio nuuquam certam aut perpetuam pecuniarum summam, sed pro necessi­tate, sive maiorem sive minorem suppeditatam fuisse, quod et erga dominum vaivodam observandum. Ad Moldaviam quod attinet, sac. Maiestatem suam ut antehac sese rebus illis immiscere noluerit sic neque etiamnum immiscere velle. 8. Titulum qui petitur sac. caes. Maiestatem suam quoad sibi in potestate sit, ubi de reliquis utrinque convenerit, ut inter principes recenseatur, daturam esse. 9. In hoc trimestre et reliquum anni tempus sac. Maie­statem suam ultra ea et quae iam tradita et adhuc Cassoviae in promptu sunt arma, quinquaginta talerorum millia iam sta­tim et paulo post alia quinquaginta millia partim in numerata pecunia partim in eo quod desideratur panni genere soluturam esse, modo ea auxilia in Turcam sive defensive sive offensive convertantur et conniventiam ac dissimulationem dominus vaivoda, qua erga Turcas hactenus usus fuit, intermittat; con­fidere se dominum vaivodam, cum satis ei cognitum sit, quan­tis sac. Maiestas sua belli oneribus et expensis gravetur, cum­que hoc anuo exactiones ipse Transilvaniae quadruplo maio­res quam fieri consueuit et quidem ita graves, ut provincia eas in longum tempus ferendo non sit, imposuerit, his sac. Maie­statis suae auxiliis hoc tempore contentum fore. 10. Instaurationem fodinarum decrevisse Maiestatem

Next

/
Thumbnails
Contents