Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
caeteris pro christianae pietatis studio honorandi ac protegendi sint. 3. Quae petuntur arces, ut Gialu et Fogarasch, propterea dari nequeunt, quod Fogarasch archiducissae Mariae Christiernae, Gialu vero in honis ecclesiasticis, moderni et futurorum episcoporum Transilvaniensium sit, quarum posterior neque possit, neque deheat ecclesiae auferri. Quod ad Greorgen et Wetsch attineat, iure prius contra Bochkaium experiundum esse, et si quidem arces illae sac. caes. Maiestati suae in commissum ceciderint, existimat ipsa caducitates eiusmodi cum redditus ad sustentationem principis maxime extenuati sint, fisco applicandas esse. Ita tamen ut sac. Maiestas sua heneficentiam in benemeritos suam inde ex iis et similihus honis et ostendere atque exercere, quemadmodum sihi videatur, possit. Arces Huszt et Keovar, tanquam ad Hungariam pertinentes, ab Hungariae regibus antehac semper ad ea usque tempora possessas fuisse, donec Turcarum auxiliis a regno divellerentur, quae modo cum aliis comitatibus ac territoriis eidem regno, quemadmodum aequitati consentaneum erat, restitutae, primaevo in statu permanere debeant. 4. Ut dominus vaivoda bona omnia pro suo libitu distribuere et quaecunque delicta ahsque appellatione punire possit, non id gubernationis modo et ne vix quidem supremae potestati, quae ipsamet revisiooes et appellationes in iustitiae causis instituerit, iisque sese submiserit, convenire. Facultatem vero vulgares et mediocres caducitates in benemeritos adiunctorum consiliariorum iudicio distribuendi, communia item delicta eodem modo iudicandi ac puniendi domino vaivodae liberam permitti. Si vero graviores sese casus, qui vel totius provinciae statum vel sac. Maiestatis suae superioritatem attingant, aut quibus insignia ac primaria bona et dominia fisco caduca fiant, obtulerint, de iis praescitu et consensu sac. caes. Maiestatis ubi ne mora periculum adferat, cautum fuerit, vel adhibito consiliariorum assistentium iudicio, si res moram non patiatur, ad sac. Maiestatis suae ratificationem statuendam esse. 5. Quaecunque arces et bona extra Transilvaniae limi-