Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
Saxones, id est G-ermanos fidelesque subditos praebere. Nobis id in primis gratum, vobisque dignum ac gloriosum futurum. Datum Pragae 23. Julij Auno 99. Szélén : Ad Saxones. (Fogalmazvány a bécsi cs. ltárban. Hung.) LV. 1599. aug. 22. Rudolf nem oldja fel Bocskayt a hűségeskü alól. Sacra caesarea ac regia Maiestas dominus noster clementissimus. Intel]ectis ijs quae dominus Stepbanus Bochkay pro juramenti sacrae caesareae maiestati jam ante ab ipso praestiti religione, tum vivo sermone, tum scripto exposuit ac rogavit, benigne respondet. Probari sibi in primis fidei servandae Studium, quod ipse dominus Bochkay hoc suo ad sacram Maiestatem suam adventu ostendit. Ut vero ipsum juramenti religione exolvat ac liberet , facile ipsummet videre quantum id principali causae praejudicij allaturum sit. Etsi enim cardinalis Bathoreus literis ad sacram Majestatem suam scriptis observantiam suam ulterius erga sacram caesaream Majestatem suam studiumque in rempublicam christianam sese testaturum jam antea promiserit , nihil tamen hactenus ad litteras sacrae majestatis suae quibus benigne responderat allatum esse, ita ut in dubia eae res exspectatione haereant, nihilque statui certi possit. An autem sibi diutius hie manendum an vero discedendum ducat, sacra Majestas sua ipsi benigne liberum permittit , quae pro solita sua gracia dementem inclmatamque erga ipsum dominum Bochkaium voluutatem gerit. Decretum per imperatorem 12. Augusti anno 99. Szélén: Decretum pro D. Stephano Bochkay. (Fogalmazvány a bécsi cs. titk. ltárban. Hung.)