Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
consensiij et spontanea serenissimi fratris mei voluntate promptissima in me regnicolarum studia cernerem, animadverterem praeterea regnicolas erga Majestatem vestram caesaream non satis affectosesse, et quod ex familia mea a compluribus jam anuis priucipes provinciae prodiissent, qui belli, pacisque tempore summa cum laude provinciam administrarunt, ne inter tot pericula constitutae patriae deesse viderer,malui ipse postulante patria,et consentiente serenissimo fratre meo principatum suscipere. Hoc ipsum superioribus quoque literis Maiestati vestrae sacrae scripsi, ad quas nullum bactenus responsum milii datum. Interea oratores publici ad vestram Maiestatem caesaream missi affueruut, ex quibus cognovi alienum, et nonnibil commotum in me vestrae Maiestatis sacrae animum per magnificum d. Bartbolomeum Pecz, oratoribus nostris significatum, quam sacrae Majestatis vestrae caesareae indignationem ex quibus causis sustineam equidem non video, praesertim quia nondum de mea ergaMajestatem vestram affectione et inseruiendi studio cognoverit. Quo nomine Majestatem vestram caesaream bumiliter petendam duxi, ut quo animo erga me et provinciam sit affecta, benigne me certiorem reddat, mecumque beniguitate potius, quam aliis remediis clementer experiri velit. De me vero sacra caesarea regiaque Majestas vestra persuasum liabeat eo me esse animo, ut ad inserviendi Maiestati vestrae caesareae studium promptam semper et paratam voluntatem sim declaraturus. Servet deus sacram regiamque Maiestatem vestram diu feliciterque imperantem. Datum Claudiopoli die 23. Maij, Anno Domini 1599. Sacrae Caesareae Ttegiaeque Maiestati vestrae servitor humillimus Andreas Cardinalis Bathoreus priuceps Transiluaniae m p. .To: Jacobinus m p. Eulczim: Sacratissimae Romanorum Iniperatoriae ac Germaniae. Hungariae, Bohemiaeque etc. Regiae Maiestati etc domino, domino clementissimo. (Eredetije a b6csi cs. titk. ltarban).