Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
mus. Obstricti nobis fuere iuris iurandi sacramento provinciáé ordines, qui per legatos hue, cum plena potestate missos in nostram recipi gráciám desiderarint, ab illis cum nihil adferatur, dubitandi causam habemus, num illorum ad novam istam ac repentinam rerum conversionem voluntas accesserit. Ut Tansilvaniam, cum nobis non cogitantibus neque ambientibus a R ma e P. V ia e patruele Sigismuudo offeretur, susciperemus, et iustae nobis et honestae causae fuere, quod ea provincia Hugariae regno, cui divino concessu praesumus, tanquam membrum corpori debebatur.In praesenti vero cum quae Paternitas V. R m a Uteris nobis suis generatim offert ac promittit, non satis assequamur, magis speciatim nobis quomodo intelligenda sint explicari, ut reliqua deinde certius de animi nostri sententia statuantur, cupimus. — Datum Pragae 7. Maij anno 1599. Cardinali Bathoreo. (Fogalmazvány a bécsi cs. és k. áll. levéltárban). XLIY. 1599. máj. 23. Báthory András Rudolf császárt leéri, hogy ismerje el Erdély fejedelmének. Sacratissima Caesarea Regiaque Maiestas. Domine, domine clementissime. Non dubito superiorum dierum mutatione, quae in principatu Transiluaniae accidit, animum sacrae caesareae regiaeque Maiestatis vestrae non leviter oífensum esse, et alios quoque sinistre de bis rebus edoctos non satis dextre iudicare. Verum si Maiestas vestra caesarea benigne in mentem revocaverit, quo proposito, quove consilio in Transilvaniam venerim (quod ante meum adventum Maiestati vestrae caesareae. per literas significaveram) spero Maiestatem vestram caesaream longe b enignius de me, et de r e b us provinciáé j u d i c a t ii r a m. Etenim sancte testor me nunquam adipiscendi principatus causa hue venisse , sed cum accedente 19*