Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
258 krdelyi orszagoyrlfisfck, XXXIX. a) 1599. febr. 26. Eho vdlasz Zzigmrmd hovetei szdmdra. Sacra caes. ac regia Maiestas dominus noster clementissimus intellectis quae sibi dominus princeps Sigismundus etc. per legatos suos vivo sermone et scripto de suo ex Oppolia in Transsylvaniam reditu deque iis quae porro desideret exponenda curavit, clementer respondet: Primum quidem quod benigna Maiestatis suae affectione confisus princeps in sacr. Maiestatis suae gratiam recipi desideret, id affinitate qua cum augusta domo coniunctus est, id amore quem ipsi Maiestas sua multis modis per lios annos ostendit, dignum esse. Quod ea deinde, quae pro republica christiana gessit attinet, cum ruptis et excussis turcici foederis repagulis, provinciam suam reliquo, unde superiorum temporum iniuria divulsa fuerat, corpori adiunxit, liostemque sese liosti christianorum "opposuit ac caetera deinceps quae recensentur,feliciter gessit; ut magnam sibi ex eo quodauspiciopotissimum divino acceptum ferendum apud cliristianos gloriam peperit, quo etiam auxilia suae Maiestatis plurimum contulerunt, ita recte facturum principem, si in eo sibi elaborandum duxerit, illam gloriam ut alat ac sustentet, utque prioribus in sacram Maiestatatem suam, in augustam domuin et rem cbristianam studiis posteriora fidelitate constantiaque respondeat. Meminisse principem, quo sacra Maiestas sua ipsum amore complexa fuerit, cum cbarissimam ipsi patruelem, cuius sorores 'potentissimis regibus nuptae, coniugcm dedit, cum principibus ipsum quantumvis magnis sibique sive cognationis et affinitatis vinculo coniunctissirois, sive imperii clieutela charissimis dignitate ac nominum titulorumque ornamentis parem habuit, eorumque ordini perhonorifice aggregavit, nihilque praetermisit quod nominis ipsi et existimationis amplitiulinem ubique terrarum maximam adferret. Cum denique ditionis suae cessionem princeps ultro