Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

suae Maiestati offerret. minime ipsum diffiteri posse, quod mul­tis rerum documentis probetur, nihil magis optasse, nihil ar­dentius egisse ac studuisse Maiestatem suam, quam ut in ditio­ne ipse sua, in qua tam prosperos rerum successus expertus fue­rat, permaneret. Id vel ex eo liquere, quod non tantum litte­ris, nunciis, legationibus, sed auctoritate etiam pontificis maximi ad id ipsi persuadendum usa, adeoque hic coram per consiliarios suos intimos ac proprio affatu ipsum in congressu peramanter hortata fuerit, tantumque abesse ut provinciam illam ambire Maiestati suae in mentem revenerit, ut vix miuis tandem, quae in medium proferebantur, vix periculis quae obtendebantur, ad cessionis illius acceptandae consilia adduce­retur. Quae cum eo usque perducta essent, ut de pactorum for­mula utrimque convenisset, eaque solenni diplomate confirmata per legationem celebrem mitterentur, rursum omnia potins tentari, moveri, urgeri (s i c) voluisse , num flecti princeps a cessione posset, quam ut ea, quae iam statuta erant, execu­tiouem sortirentur. Postquam autem nihil effici, nihil obtineri nec tunc quidem potuit, ipsum more longioris impatientem, non expectato quod legatis iniunctum erat, ulteriori Maiesta­tis suae responso, ad publicam illos cessionis acceptationem. quasi religione impulsum, quod inique provinciam illam a maioribus detentam possideret, huiuscemodi verbis coegisse, nisi intra biduum res aut triduum effecta daretur, nuliam un­quam eius provinciae obtinendae spem Maiestati suae reli­quam futuram. Juxta cuius cessionis pacta quae praestare sua Maiestas tenebatur, sincere ut praestarentur, summae cu­rae habuisse, diciones Opaliae et Ratiborii ipsi tradidisse, sum­mam primam quae promissa erat numerasse, apud pontificem maximum, apud Hispaniarum regem catholicum, quae impe­tranda erant, frequentibus literis ursisse; quare autem apudpon­tificem quod petebatur obtineri tunc temporis nequiverit, cau­sas ipsum principem minime latere. Gautionem sive assecura­tionem mercatorum, solicite ut quamprimum ea daretur. cu­rasse, hoc auteni in aliquam moram, distentis et distractis in, immensas et infinitas aerarii expensas rationibus, abiise, et nimirum cautio illa mercatorum litteris securior certiorque , ubi maxime principi commodum foret, redderetur.

Next

/
Thumbnails
Contents