Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
est servitor ad mortem usque penes christianitatem perseveraturus sicuti hucusque íidelem se praestitit. Verum si princeps Transsylvaniae sibi adversarius erit, nihil servire poterit quia Walachia cum Transylvania se regit, nec una provincia contra aliam ullo modo insurgere poterit; neque idoneum esset, quod contra talem tamque bonum christianum principem, qui postdeum meum dominum in sua provincia conservavit sed et restituit, arma moveret et insurgeret. Propterea Majestas vestra sacratissima principem Transsylvanie recipiat in suam gratiam, quod Majestati vestrae sacratissimae et toti christianitati, quemadmodum hactenus una simul inseruire possint. Clemens Majestatis vestrae sacratissimae expectans responsum. (Purum a bécsi cs. áll. levéltárban. Hung.) b) 1598. nov. 26. Rudolf válasza a fentebbi beadványra. Eudolphus etc. Illustris. Quomodo earn rerum conversionem, quae in Transsilvania nuper principis Sigismundi reditu accidit, interpretati fuerimus, ex Uteris nostris iam ante missis intellexeritis. Postquam autem ad nos legatos ille suos ut causam suam exponat se mittere decrevisse per peculiarem nobis cursorem significavit, salvum iis conductum ac ficlem publicam promisimus, nosque libenter eos adiuturos rescripsimus. Quicquid deinde tractatu ipso successerit, vos primo quoque tempore certiores reddemus. Est vero quod interea diligenter ne quid aliter in Transilvania vicinisque locis quam velimus eveniat, quantum in vobis est, aduigiletis et sinistras si quae sese manifestent machinationes pro virili avertere conemini. Plurimum enim sincero vestro in rempublicam christianam zelo et spectato in nos fidei observantiae studio coufidimus, quae ne suo praemio careant, utque ea quae nobiscum vobis intercedunt pacta solenni forma simulatque praesentium negotiorum fluctus locum dederint, conürmentur et ipsa re ser-