Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

ventur , nobis in primis est curae. Et ut quidem non exigua modo auxilia, nulla interposita mora praestentur, a nobis iam constitutum est. Denique ut animosius in kostem pugnetis ac certi refugii, si quid vobis vestrisque, quod absit, adversi acci­deret, securi sitis, de loco certo vobis in eum eventum assi­gnando solicite cogitamus. Interea vero si res postulat, aut necesse videretur coniugem ac iilium in securo collocare , be­nigne vobis permittimus, ut vel Cassoviam aut alium in supe­riore Hungaria locum, adeoque si malitis ipsam Viennam eligatis. Ybicunque enim illi fuerint , non minus paterae illo­rum protectionem et curam, quam si coram ipsimet adesse­tis , nos suscepturos promittimus , qui vestra vestrorumque causa quidvis quocunque tempore clementer cupimus. Po­diebradii 26. Novembris 1598. Valacho. (Fogalmazvány a bécsi es, áll. levéltárban. Hung). XXXVII. 1598. nov. 24. Rudolf válasza Báthory Zsigmondhoz: nem ellenzi hogy követeket küld­jön hozzá. Rudolpkus etc. Illustrissime etc. Accepimus Dilectionis tuae litteras 28. Octobris datas, ex quibus intelligimus legatos ipsam suos ad nos mittere decrevisse, per quos causam nobis repentini et occiilti sui ex Silesia discessus explicet. Nos quidem ut quod res est fateamur non mirari non potuimus, Dilectionem tuam eiusmodi consilia, quae tantam secum rerum vicissitudinem trakerent, inopinato nobis inscijs cepisse, qui sincero ipsam affectu complexi ac summa erga ipsam in omnibus animi in­tegritate semper usi, nullám ipsi cur in diversum abiret ansam praebuerimus. Quae enim inter nos et Dilectionem tuam inter­cessit permutatio, meminit Dilectio tua se vehementer eam ultro exoptasse, diversis eam temporibus ac módis ursisse et in ea pacta volentem concessisse, quibus ut plene satisfieret, singulari nobis curae fuerit.

Next

/
Thumbnails
Contents