Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
vestrae sacratissiraae in illum iudignationis, id meus dominus non metitur, sed clementi et alto vestrae Majestatis sacratissimae judicio ponderandum relinquit. Supplicans Majestati vestrae sacratissimae, tanquam clementissimo domino, Majestas vestra sacratissima consideret miseros christianos, quibus de hac perturbatione periculum accidere potest, hostibus vero paganis quam maguo gaudio esse, inter principes christianos perturbationes exortas esse. Nunc etiam quod si principes christiani unanimes essent, facile hostes Turcas profligari possent, nam hisce de causis et Yaradini obsessio subsequuta fuit. Quodsi etiam contra Majestatera vestram sacratissimara aliquid deliquerit et Majestas vestra sacratissima digne in illum subirasci videatur, consideret Majestas vestra sacratissiraa praeterita ipsius tidelia et utilia servitia. Ilecordari poterit Majestas vestra sacratissima, quando Jaurinum Turca occupavit, christianitas prorsus dejecto animo erat, proprio motu ductus ad vestram Majestatem sacratissimain sese abdicavit et Turcam a quo pacem et tranquillia omnia habuit, reliquit. Sinan bassa cum magnis copiis Walachiam ingressus, certa quoque fortalicia erexit, tunc princeps Transsylvaniae personaliter eo venit et coniunctis viribus cum meo domino Sinan bassam ex provincia expulerunt, ipsa fortalitia omuia occuparunt et totam provinciam eliberarunt. Arcem Theomeos obsedit suis propriis viribus, ipse Lippam, Jeno et alia circum adjacentia castella expugnauit. Sub Agriensi expeditione quis subsidium tulit, nunc quoque semper in castris erat et una cum meo domino certum subsidii numerum ad Yaradinum expediverunt, quod ubi Turca intellexit, illinc discessit. Quare clementissime domine talem fidelem servitorem Majestas vestra sacratissima ne postponat, sed potius paterna clementia ipsum amplectatur et acceptet servitia. Varadinum Majestas vestra sacratissima restituat, quia Varadinum absque Transylvauia vivere non potest et maius inde periculum christianitatis suboriri poterit. Majestati vestrae sacratissimae dominus meus humilis