Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

nos publico supplicio aftici et suspeudi curabit, qui in vili­pendium autoritatis Maiestatis c^s. liaec nobis nimcians forte ipse potius suspendium merebatur. Prima Septembris Paulum Melith dimisit cum instructione a nobis extorta, quam Sere­nitati vestre traditam et su§ Maiestati caes. transmissam non dubitamus. Sub id tempus cancellarius iterum nobis nunciauit multa, que nos terrerent, fuitque continuus cum Bochkay et principe. Et cum deliberasset princeps quod vnum ex nobis, episcopum videlicet Agrieusem ad suam caes. Maiestatem dimitteret, altero nostrum retento. idque per consiliarios suos Gasparem Kornis et Pancratium Senniey significasset, factum est vt princeps eodem vesperi ad cancellarium cenatum iret, vbi omnia ea qu§ de altero nostrum dimittendo tractata erant, opera et suasu cancellarij secus sunt conclusa et vterque uo­strum eadem in custodia habitus. Et quibus territamentis nobis metum incuti putabat, eorum omnium ipse auctor erat; et potissimum vt cum Turca f^dus iniretur, ipse consulebat. Omnibus horis cum principe erat ; eodem curru vehebatur. Et sic postea ad vezirium missus est eius et Bochkay consilio Steplianus Ouary. Et quo tractatus fieret firmior. missi etiam fuere Pancratius Senniey, Georgius Palaticz, Yolfgangus Kornis et iudex regius ciuitatis Sazwaros eo proposito vt ij Lippam irent et Turcas praecipuos a vezirio eo mitti postu­larent, tractaturos de f^dere nouiter ineundo. Quos quia vezi­rius non misit et ensem vibratum, vt ipsi loquuntur, iu vagi­nam condere noluit, illi etiam elusi redire coacti sunt, tan­tum abfuit, quo minus Turcicam societatem sit consequutus. Deinde scriptum est illi a comite Turriano ex Zakmar, Josi­cam vltimo supplicio affectum esse, et prius quam interficere­tur, varijs et grauibus tormentis et questionibus cruciatum esse, in quibus plurima contra illum principem fuisset fassus. Qu^ res ita illius iram in nos exacuit, vt certa de perdendis tollendisque nobis consilia iuiret, quemadmodum etiam de Nicolao Haunoldt, qu§ omnia eundem liic Serenitati vestr§ Prag^ autem Maiestati caes. significasse existimamus. Haec vero omnia secretissime nobis significarunt Graspar Kornis, Pancratius Senniey, Balthasar Bornemizza, simul et hoc, quod si Yaradino vestra Serenitas suppetias feret aut mittet,

Next

/
Thumbnails
Contents