Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

222 fcrdelyi orszaggyilesek. ea oecasione rnutua consilia addere et prouinciam recuperare poterit. Imo ita fuisse perterritum principem et coniuratos, vt Keowar, Huzt et Nagbaniam vltro Maiestati caesareae offerre et concedere voluerint. Bochka}' ad nos aliquoties venit et presertim semel literas omues nostras euoluit, Toldio pr§sente qui etiam secreto nobis dicebat cancellarium et Bochkaium omnia tractare, alios consiliarios pro forma in aulam venire, sed foris expectare: illos duos solum in consilia adhiberi; et idem Bochkay coram nobis gloriabatur, se liunc lusum proposuisse et obtinuisse, sciuisseque ad finem deducere quod ipse omnia sciret, sed non omnia eloqui posset. Jactitabat quoque quod si Maiestas sua caes. a pactis Pragensibus non recessisset, melius fuisset. Sed ipsi nuncius apostolicus et jesuita obsti­tissent. Tandem redeunte a Serenitate vestra Paulo Melith cum certior factus esset Sigismuudus, quod f^dissimi sui pueri Zakmarium deducti essent, ea condicione vt dimissis nobis ipsi quoque dimitterentur, nos Alba Julia 23. Septembris dimisit; veniam deprecatus est, et vt insolentiam suam aliqua specie humanitatis tegeret, mihi episcopo Agriensi sex equos currules, alteri nostrum gradarium cum poculo argenteo dono dedit. Que munera cum recipere nollemus, ex consilio domiui Koruis facere debuimus: alioquiu vel diutius detenti vel certe in via quoque insigni aliqua iniuria affecti fuissemus. Cancel­larius uunciauit nobis per dictum Georgium Jezerniczky ne facta sua Maiestati cesareae aut Serenitati vestrae detega­mus: alioquin se concitaturum omnes regnicolas, vt contra nos quiduis hostile huc perscribant atque hac ratione nos defe­rant. Igitur Zakmarium, dei beneficio, ipso festo diui Michae­lis, inde vero huc ad vestram Serenitatem, quam vtinam me­lius valentem reperijssemus, quinta die Octobris perveuimus. Qua breui narratione et omnium rerum Transsiluanica­rum vltimo actarum fideli relatione praemissa, quum toti orbi christiano ingens et inauditum atque admirandum Sigismundi Bathory facinus contra omnia iura diuina et humaua perpe­tratum constet, nulloque amplius teste, nulla denique inquisi­tione vlteriori egeat, pro ea fide et fidelitate atque obsequio perpetuo, quibus sacratissimae Maiestati caesareae obstrictj sunms, non possumus non aperte, interrogati, consulere atque

Next

/
Thumbnails
Contents