Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
212 ERD^T.YI ORSZAGGYCLKSF.K. terat id cum praescitu Maiestatis sue caesareae et permissioue facere : quam sua Maiestas caesarea prouinciam ab illo uon vi vlla, non persuasionibus, non practicis vllis ad se recepisset, sed eam ipse Maiestati sue caesareae quodammodo obtrusisset et nisi Maiestas sua eam reciperet, se eam Turcis traditurum atque cum hostibus nominis Christiani sese coniuncturum saepissime dixisset, cuius rei ipsimet testes esse possent. qui tempore cessionis prouincie commissarios publice coram statibus omnibus nomine Maiestatis caesareae protestantes petentesque audiuissent, vt prouinciam aeque ut hactenus gubernare et iu ea manere vellet. Quibus verbis adeo multoium animi redierant, adeo plurimos conscientia facti stimulabat, vt tum demum non solum resipiscere, sed etiam lachrimari, suspiria trahere et non obscura penitentic signa dare viderentur. Et si tunc Serenitas vestra venisset, proculdubio magna eorum ad Serenitatem vestram accessio facta fuisset. dicebant enim : vtinam nunc adesset serenissinms IMaximilianus, liunc nos ipsi vinctum ei traderemus. Sed non poterant quicquam moliri. quod nullam liaberent defensam aut copias militares et nos uidebant iam detentos. Boclikay timc triumphabat, cytharis et tubis ?e exhilarabat, in varias partes provinci^ literas scriliebat, ad defectionem eas solicitabat, alios vi e minis mortisque praesentis comminatione terrebat. Et si apud quospiam litere principis locum habere non poterant, tunc ad eos litteras mittebat ab omnibus consilarijs et regnicolis subscriptas, quibus metu mortis oportebat subscribere; imo multorum nomina literis ipsis mauu aliena subscribebantur. Sicuti etiam in literis ad vestram Serenitatem nomine statuum missis, facile apparet, penes quas alia data fuit instructio legatis Gabrieli Haller, affini ipsius Boclikay et Luc§ literato, vilissimo procuratori, vtrisque Arianis et Luca ipso etiam Sabbathario. Nam status et ordines non aliud eis dicendum iusserant, quam gratiam Maiestatis et Serenitatis vestrae super facto ipsorum petere, ac vt prouincialibus remisso iuramento ignosceretur; ipsi vero a Bochkaio et cancellario ac reliquis complicibus persuasi, vti Maiestati caesareae impudenter obloquuti sunt et detraxerunt, ita nos turpissime prodere et contra nos mentiri non sunt veriti, quorum tamen mendacia Si-