Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
neque sese ita meritos a regno : propterea, quod tranquillitatem publicam cum saepe alias tum uero nunc quoque aliqui ex se turbare voluerunt. Venerunt tandem ad boc, ut singuli liberorum capituni secundum suam quisque dignitatem partem ex bonis acciperent, qua de re ita me resolui, quod in bonorum recompensa uirtutis atque meritorum unius cuiusque ratio habebitur. Grauissima inter eos fuit disceptatio de jure regio, eo quod haereditates cum iureregionullae inter eosneque possidebantur, neque acquirebantur,at pauci ac tantummodo duo alter dominus Miehael Chaky, alter uero quidam Blasius Chakan causarum in iudicijs procurator, quorundam possessiones cum iure regio ab 1 defuncto prineipe impetrarant : quorum hic possessionem quoque adeptus est, illius uero causa in appellatione pendet, Mouebantur ergo Siculi, ne hac ratione in periculum omnium bonorum suorum uenirent. Ideo statutum est, ut in futuris iudicijs demonstretur, utrum ius regium in usu inter eos fuerit nec ne. Domini Kendiani cum suis propinquis et eorum adherentibus tantum apud omnes gratia effecerant, ut integram ad famae et bonorum possessionem vnanimiter reposituri eos erant, nisi intercessum a me fuisset grauiter, sed tamen admitti debuit, ut mediante illa cautela, saluo iure, aquirere possint, Qua re sine dubio bona sua recuperabunt. Verum eorum bonorum, quae adhuc in manibus meis habentur, dupplicia sunt, alterum emptitium, uidelicet arx AVeech cum attinentijs, alterum Zentiuan proprium atque hereditarium, illa quidem arx maiorum bonorum sexingentorum colonorum: haec autem curia cum ducentis ferme colonis. Meum ergo hoc esset consilium, saluo Maiestatis vestrae sacratissimae prudentissimo consilio, ut, postquam ueritati refragari non possit, compositione tali statuerentur, Zentiuan uidelicet illis restitueretur, modo illi quoque arci Veech cedere uelint, si aliter non, saltem reddita summa, quae summa quatuordecim millium facit. Quod sane uti mihi uidetur consultum, ita vestram quoque sacratissimam Maiestatem peto, ut eorum nimia sollicitudine et reliqua comitia et ego sim liberatus, solent enim omnibus in comitijs omnibusque locis conquaestionibus suis negocia publica tur33* De jnve •egio inter Siculos. Kendj. Zenthiuan redderetur,