Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

516 F,RDKLYI ORSZAGGYULKSEK, rbare. Nolui eos ad Maiestatem vestram sacram proficisci, ut uolebant, permittere, sed eoruudem supplicationem ad uestram sacratissimam Maiestatem misi unacum actis eorundem. Ad baec Franciscus ille Keudy mouerat litem cum do­minis Banfy pro porcione uxoris suae, quam tamen non obti­nuit praeter quartam ut uocant puellarem, quam quia pecu­nijs tum dependere non potuerunt, bona quaedam in sortem pecuniarum redemptionis usque tempus pro ea dederant : in­terea casus eum abstulit et bona ab defuncto principe [de-]tenta sunt, secl partani illis restituerat, pars adbuc ad arcem Weecli "et Yiuar tenetur, nunc, ut mos est, repetuut, quod de iure de­negari non potest. Quod si Maiestas vestra sacratissima eis remitti leuata pecunia concedet, uti illi ipsi maximopere pe­tunt, uestra sacratissima Maiestas beneficium nobis praestare uidebitur, sin minus, illi tamen iure procedent, de quo beni­gnum expectamus uestrae sacrae Maiestatis responsum. De oppido Debreczen antea quoque uestram sacr. Ma­iestatem requisiui, sed tamen officiales liberorum domini Francisci Terek non cessant oppidanos molestare, cum tamen uerus beres in Transsyluania sit, ueque post tractatus sed diu ante ad banc dicionem tentum sit, insuper iu Biboriensi comi­tatu ipsum quoque oppidum cum ad lianc dicionem cesserit. Peto ergo summo Maiestatem vestram sacr. studio ne oppi­dum turbari permittat. Haec sunt de quibus ad Maiestatem vestram sacram scribendum duxi: neque deinceps omittam quiu ea quae vide­buntur scitu digna, continuo ad vestram sacr. Maiestatem perscribam. In cuius gratiam me uebementer commendo; eandem­que deus omnipotens felicissimam conseruare dignetur. Datae in Colosuar XIIII. Decembris Ao MDLXXI. Eiusdem sacrae Maiestatis vestrae caesare^ fidelis seruitor Stephanus Bathory de Somlyo mpria. Kttljegyzct: Redditae 23. Decembris 1571. K U 1 c z i in : Saeratissimo Principi ac Doinino Domino Maxi­seruaretu Veecli. Quartali­cium Ban fijs red­dendum deposita summa.

Next

/
Thumbnails
Contents