Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
seruitia nostra quoque impediamur, quin potius tranquillo peetore Maiestati vestrae caesareae regieque inseruire queamus. Nam super hoc quoque regnicole solenniter protestati sunt quod curam habere volunt. Dominus deus Maiestatem vestram caesaream regiamque rectissime diutissimeque stb. conseruare dignetur. Datum in Monora die ll.mensis Decembris anno domini 1571. Eiusdem Maiestatis vestrae caesareae regieque. fideles et perennes seruitores Michael Chakj mpria. Caspar Bekes mpria. Christopherus Hagimas mpria. Kivül : Redditae 1. Januar. 1572. Kiilczim : Sicra'issimo Principi domino Maximiliano secundo Romanoium imperátori semper augusto stb. domino et principi nostro nobis clementissimo. (Eredetije a bécsi cs. k. államlevéltárban. Comit. Hung.) XVI. 1571. decz. 14. Báthory István jelentése Maximiliánhoz a kolosvári országgyűlés folyamáról. Sacratissima caesarea regiaque Maiestas etc. et domine clementissime. Post salutem atque seruitiorum meorum in gratiam Maiestatis vestrae sacratissimam demissam addictissimamque commendationem. Quanquam classis christianae victoria iam ad nos quoque De nouls fama, litteris et nunciis ipsis perueneret : tamen tanta erat rei piofllya t'classis. et magnitúdó et insolentia, ut nondum exacte fidem habere potuissemus; cum, ecce, litterae vestrae sacratissimae Maiestatis confirmatoriae superueniunt, eae nobis omnem dubitationem exemerunt : quod ita plane onmes rationes erant depictae, ut ipsam quoque naűmachiam repraesentare et non modo ueritatem, uerum etiam magnitudinem cladis ostendere uide-