Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

512 F.RDKf.VI 0RS7.AGGYULESEIC. rentur. Quae omnia ita esse res ipsa confirmat : nam in eir­cumuicinis prouincijs Turcae, canabum, saeuum et id genus parandis nauibus magna cura cumulant et Constantinopolim per Danubium demittunt : uirorumque decumas egerunt : im­peratorem quoque Adrianopoli statim domum reuertisse Transalpinus certo nunciauit. Quod autem rariores bisce diebus ad uestram Maiesta­tem sacratissimam litteras dedi, egi de boc per litteras antea cum Maiestate vestra sacratissima et ut saepe perscripsi, in causa est, ne suspicionem de nobis crebriori missitatione rebus non necessarijs augeremus : et ne curas atque sollicitudines vestrae sacratissimae Maiestatis indignis rebus cumularemus, non tamen praetermisi, conuentum celebrandum et causas "eius, licet certa dies statui non potuerit, vestrae Maiestati sacratissimae per litteras multo ante perscribere. Maior sane diligentia atque sollicitudo adliiberi non debuit nec potuit, cum de singulis ita a me prouisum ante sit, ut de optato fine dubitandum non fuerit. Sed agnosco esse qui a me alienandi ' animi vestrae sacratissimae Maiestatis omnes occasiones ca­ptent : id tamen mibi est fatale quiddam, ut nunquam desint, qui res meas falsis criminationibus ac circumscriptionibus cri­minarentur : verum tamen praeteritarum rerum euentus osten­dit et futurarum item declarabit, quam siut illi uani et pu­dendicum suis illis mirificis iudicijs atque acutis iu rebus alio­rum diuinationibus. Sed nulla opus est excusatione verborum. Singulorum facta dies atquc res comprobabit. Quam uero gratiam atque clementiam vestra sacratis­sima Maiestas in literis milii benigne otfert, non solum de illa non dubito, quin potius certo mibi itapersuasi, ut, per omnem oportunam occasionem re ipsa uberrime seutiam : ego quoque meritis atque addictissimis officijs promereri contendam. Actorum in conuentu exemplar ad uestram sacratissi­mam Maiestatem misi, ac quam breuissime praecipua capita 'explananda perscribendaque duxi. Et primum quidem eonsul­tum est necessitatj, quae non est una sed multiplex, necparua sed maxima, munitio Yaradini magnam uim pecuniae requi­rit, quam Deo adiuuante absoluere decreuimus : tum sequitur cura militum, quorum maiorem copiam ac numerum alere de­Quare tacuerit. Indicauit antea cau­sas con­uentus. Quod sint crimina­tores. Mittit ai-­ticulos conuentus Munitio Vpradien-

Next

/
Thumbnails
Contents