Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

Quod quidem si ab illis impetrare possis, et nos vnacum ipsis de liac illorum voluntate cerciores feceris, non erit difficul­tas, quin lianc quoque areem sicuti reliquas, ad suas ma­nus recipias. De Siculis consilium tuum intelleximus. Et eius omnino sumus adliuc sentencie, ut omnibus modis elabores, quo res illorum maneant in eodem statu, quo postremo fuerunt, sub defuncto nuper principe Transsyluano. Quod quidem si obti­nere nequeatis et illi vindicande libertatis causa ad tumultum spectarent, resistendum illis esse nos quoque censemus. In boc tamen casu ita aduigiles et si ad arma fuerit deueniendum, taliter instructus sis, et ita rem agrediaris, vt motus illorum feliciter etiam opprimas, ne si illi superiores euadant, totius prouinci^ istius quietem, cum grandi eiusdem tuoque periculo interturbent. De bonis illis, qu§ quisquain in vnius vel alterius partis comitatibus tempore facte cum principe Transsyluano transac­cionis tenuit, et de quibus propter factam, illorum liinc inde occupacionem, controuersie fuerunt, postquam tibi quoque probatur modus ille, secundum quem illorum possessionem imposteruni obseruari debere significaueramus, curandum res­tat, vt deinceps secundum illum eciam procedatur. Ceterum quum lioc iu articulo mencionem feceris de arce Zatbmar et quasi illa de simili sit genere bonorum, eiusdem etiam resti­tucionem petere videaris, necesse est, ut ea qu§ nuper de bonis illis controuersis et modo quo illa imposterum a doniinis suis legitimis teneri debeant, ad te scripseramus, recte intelligan­tur, videlicet ut vnusquisque dominorum et nobilium vtriusque partis, ea sua bona qu^ tempore fact^ transaccionis tenuit (non obstante eo, quod comitatus ille in quo sita sunt, per transaccionem, alteri parti cesserit), teneat et possideat etiam imposterum, simul cum fructibus et prouentibus ijdemque iuribus suis, quibus cum tunc illa possidebat, de bis tamen dicam et alia queuis onera et seruicia publica prestet adillam partem ad quam comitatus ipse in quo bona talia sita sunt ex dicta iam transaccione pertinere dinoscitur. Zatbmar autem cum de numero talium bonorum non sit, imo in transaccione illam tunc quoque in manibus nostris existentem cum integro

Next

/
Thumbnails
Contents