Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
comitatu Zathmarieusi nobis reseruatam esse voluimus, censeri eiusdem restitucio secundum modum praescriptum minime debet. Quod vero narras qualiter illa a te et fratribus tuis fuerit abalienata, id quidem nobis optime constat, ad restitucionem tamen illius, vel equiualencium bonorum assignacionem quod attinet, multe sunt et ardue causae propter quas illius restitucio, neque tibi esset vtilis futura, neque nos illam facere possemus. Quautum preterea in illius occupacionem, edificacionem. et municionem intertencionemque presidij militum bactenus insumpserimus, quantum item ad lianc iu dies insummamus, insumpturique simus etiam imposterum idque non propri^ alicuius sed publice vtilitatis causa, faeile quiuis potest perpendere, quum eo loco sit, vt illa ex parte merito praecipuum liabeatur contra Turcas plus Transsyluani^ quam parcium illarum Hurigarie propugnaculum. Ceterum de bonis equiualentibus couferendis pro boc tempore quiescere velis: certus existens nos taliter erga te affectos esse, ut cum tempore non in boc tantum, verum etiam in alijs gratiam et clemenciam uostram ita tibi pro meritis declarare parati simus, ut speremus fore, quo de nobis futurus sis omnibus modis bene coutentus. Porro excusacionem tuam de iuramento praefectorum et castellanorum arcium et munitionum nostrarum fratri quoque tuo Christophoro in casu mortis tu^ praestito, intelleximus et licet conueniens fuerit ut antequam illos ipsi quoque iurare faceres, nos prius de eo requisiuisses et nostram superinde mentem cognouisses, intellectis tamen quas allegas causis, nobisque persuadentes id totum nou nisi fidele et syncero animo abs te factum fuisse et fratrem quoque tuum boni et tidelis subditi ac seruitoris nostri facturum ofticia, excusacionem tuam clementer admittimus. Gratum etiam nobis fecisti, quod nos de aduentu legati Turcici et ijs qu^ ille attulit feceris certiores, teque ut idem imposterum quoque facias, clementer liortamur. Filium denique Tliome Warkoch cognatum tuum in aulam nostram libenter recipimus. Ceterum conqueritur nobis capitaneus et praefectus nos-