Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

exhaurient nobilitatem, sed regno imprimis parient ingentem suspicionem atque ruinam immensam. Caeterum de ea clausula a Maiestate vestra sacr. prae­scripta, vt dum et quandocunque arces repetierit etc. planam atque clementissimam Maiestatis vestrae sacr. peto resolutio­nem. Nemo est enim qui ignoret, etiam exiguos magistratus suis committi et adimi modis, non semper dum et quando­cunque lubitum sit. Neque ea difficultas me latuit, cum pri­mum mihi res inchoanda esset, sed cum viderem in longiori mora rem spectare ad seditionem idque imprimis cauerem ne­que vel minima in parte Maiestatj vestrae sacrae ullam de me sinistre suspicandj praeberem occasionem si tenaciter illud urgerem, satius atque reipublicae consultius existimauj pru­dentissimo Maiestatis vestrae sacr. id committere arbitrio, iquam cunctando ingentibus ansam prebere tumultibus. Perpendat igitur Maiestas caes., pauculos esse fidei Ma­estatis vestrae caesare^ debite deuinctos. Imo maximam par­tem regni ignaram esse omnium actionum, Turcam quoque ii nequaquam laturum, imo ipsos quoque regnicolas alienissimos a mutatione esse, in qua nunc quoque parum abfuit, quin de tota patria actum esset, ni secundum Deum bonorum solerti consilio atque singulari industria occursum esset. Atque nihil me quoque maiori sedulitate curabitur, salua eiusdem in me gratia, quam ut omnem fidem, subiectionem, obedientiam ad extremum uitae anhelitum eidem declarare possim. Dum ne temere sycophantis et falsarijs aures praebeat, sed utramque partcm in morem summorum regum cognoscat. Cum autem et comitatuum aliquot Hungariae admiui­strationem liuic regno adiunctam esse, Maiestas vestra sacr. cupiat uti et antea fuerat. ne qua in parte dominium sibi Turca in ea uendicet, quod Vayuoda sim tantum Transsyluanus, salua deliberatione Maiestas vestra sacr. velit clementer adij­cere ad solennem titulum et partium Hungariae locumtenens aut aliquid simile, quod prae se ferat administrationem etiam tractuum Hungariae, cum praesertim exteris quoque ius hic dicendum sit. Denique illud quoque significandum duxi, quomodo an­nis superioribus Siculi, natio huius regni fere potissima inbel-

Next

/
Thumbnails
Contents