Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

lis a Francisko Zay et Balassa principi nostro illatis, pro Maiestate vestra sacr. arma sumpserant, qui ex foedere tunc inito mulctati sunt alij morte praesentanea, in genere uero li­bertatis antiquae amissione, impositis atque extructis in medio arce et castello, unde in illos uebementius animaduerti possit. Exquibus angustiae immensae atque inaudita pene crudelitas iu eos commissa miritice miseram plebeculam exbausit inde­que efferauit, adeo ut nunc quoque nouam connumeracionem iu ea gente institui necesse fuerit, propter nimiam incolarum desolationem. Et quod imprimis ijs dolet qui reliquis emiuent, complures eorum pagi peregrinis dominis donati suut. Quas donationes et Maiestas Vestra sacr. rite confirmauit et nos ad eorum obseruationem juramento saluo iure alieno deuincti sumus. Unde ortae sunt inter eos querelae, expostulationes, imo arma quoque propemodum suinpta, postulantes veterem libertatem illis ereptam restituj. Quae omnia ego mitissimis pollicitationibus ad futura nunc distuli comitia, haud ignarus si quid illis praeter uotum accidat ad seditionem spectaturos. Quapropter edocerj hac de re quoque a Maiestate vestra\sacr. cupio quod mihi faciundum sit ne meae quoque existimationi derogarj possit, cum a me imprimis iuramento confirmatum sit, omnes status atque ordiues in suis munijs et libertatibus me conseruaturum. Atque eadem conditio est orphanorum Francisci et An­thonij Kendj, quorum parentibus indicta causa iugulatis, bo­nis eorum partim collatis in alios partim pro se reseruatis a serenissimo principe, nunc summis precibus dicti orphani in­tercedunt, petentes ut ea quae restant, ex facto veluti iunoxijs restituantur, aut si id non placeat vt legittime sine dilatione ab ipsis regnicolis uniuersum negotium cognoscatur et rite sententia cum executione feratur, jta enim publica tranquilli­tas salua manebit. Quibus de rebus omnibus a Maiestate ves­tra sacr. diligenter pensitatis atque pro rei dignitate perspec­tis, supplico Maiestati vestrae sacr. habito respectu horum temporum atque negotioruni summa clifficultate velit clemen­tem atque haud longa mora interposita resolutiouem mihi sig­nificare, quo animatus atque in tranquillo positus in dies gra­tiora et promtiora Maiestati vestrae s. declarare possim offi-

Next

/
Thumbnails
Contents