Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

fraudes et dolos, partim ad eontinendos in fide improbos lio­niines, retinendum mihi ex necessitate uideo. Accedunt munitionum inc^ptarum et haud exiguj mo­mentj laborum continuationes, diuersorum metallorum atque fodinarum operae. Atque illud quo imprimis peritis rerum Turcicarum apprime constat, ad futurum breuj admodum, qui vexillum atque sceptrum imperij insignia a Turca deferat, cuius muueris usitatissimum pr^mium esse, monetae nostrae florenorum millia duodecim in parato. Aliaque sexcenta in his administrationis nouae primitijs quae referre longum at­que taediosum sit, praesertim cum thesaurus omnis et supel­lex mortuj serenissimi principis dominj nostri sanctae recor­dationis ex testamentj dispositione certis personis ex legato distribuatur, neque vel obolus ea de re ad manus meas redi­turus sit. Et quamquam census vnius floreni, intra certum tempus a dominis regnicolis compromissus fuit, tamen id ar­dua Turcarum mandata expectare prohibent, et ut maxime prae manibus hodie sint uix vel unicae necessitati ea colla­tione succurri potest, sicuti Maiestas vestra sacr. ex regesto ea de re confecto facile colligere potest. Quapropter supplico Maiestati vestrae sacr. tanquam principi clementissimo, uelit in tanta rerum omnium difficul­tate, monetae nostrae vsualis viginti quinque millia mutuo sub spe futurae solutionis deponere, quam breuj eidem summam fide restituemus, quo insigni beneficio omnium animi eidem deuincientur et onmis rerum successus fide magis integra ab iucolis feretur. Quantum ad donationes attinet supplico Maiestati ves­trae sacr. de ijs quae deinceps ad fiscum redibunt plenariam mihj concedj authoritatem, aut si quae liodie manibus meis tradentur, eorum ut inscriptio ad millia florenorum deceni bene meritis conferri possit. Cum autem juramento adactus sim ad iustitiae et legum executionem supplico Maiestatj vestrae sacr. uelit deffinitiuam sententiam omnium actionum huius prouiuciae totius meo im­perio subiectae milii committere. Appellationum enim atque prouocationum isthuc destinationes non modo egentissimam 30*

Next

/
Thumbnails
Contents