Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

ca dc rc liberum statuendj dedisset arbitrium, si quid durius uideretur) juraui, etsi ad transactionem per dominum Bekes plenarie ante remissam ea conditione maxime deuinctus essem et obligatus, si bona mea nomine serenissimi principis mej piae memoriae amissa atque in ditionem Maiestatis vestrae caes. redacta aut mibi restituerentur aut aequalia pro ijs con­ferrentur, de quo totus senatus locuples testis esse potest. Quae postulata cum secundum conditionem non successissent, manifesta a uinculo mihi libertas concessa erat. Omni igitur extranea praerogatiua posthabita nixus sola Maiestatis vestrae sacr. insigni clementia, certo mihi in animum induxi, in ijs omnibus, si quid vel nimia subiectio vel ingens probandj ope­ram, studium, autoritati meae detraxissent, ea omnia a Maies­tatis vestrae sacr. imperium et deo gratum et diuturnum esse possit, necesse est rem ita exacte ab eadem cognosci, quo scili­cet de ijs pro sua ingentj atque diuina pene prudentia cum prudentissimis eiusdem consiliarijs decernere queat. Cuius equidem prima pars est qua de re Maiestatj vestr^ sacratis­simae supplicatum uoluj, ut clementer arces omnes eadem mihi committat propter causas supra allegatas et tenorem instructionis a Maiestate vestra sacr. transmiss^ in qua sigui­ficatur, vnius arbitrio totam eam administrationem, que sere­nissimi quondam principis dominj nostri piae memoriae fuerat, commissam irj. Eodemque insuper ordine, ut et suspicio omnis apud Turcas tollatur et animus mihi magis securus reddatur. Nullum Maiest. vestr. sacr. dubium de me esse. Denique ut apud plebem tuta atque integra mihi dignitas retineatur. Ne­que est quod de earum usu aut usufructu nimium laborem, cum nulla sit earum quae non ex publico sumptu aerarij sus­tentata sit, liactenus quoque, atqueijsdem etiam de causis ple­nariam regni administrationem atque redituum omnium per­ceptionem milii concredi supplico. Significandas Maiestati vestrae sacr. quoque existimo ingrueutes atque praesentes regni necessitates, imprimisque sumptus Constantinopolim fa­ciendos, quos ne teruntio quidem auxi sed ueteribus atque usi­tatis in legibus seruandos existimauj. Iusuper praesidij equi­tum atque peditum solutio, quod partim propter uicini hostis

Next

/
Thumbnails
Contents