Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok

qua per omnem occasionem emergentesque necessitates fide­lium suorum pro salute, quieti et bono vtriusque patriae susci­pere et super bis mutuis consilijs tractare, concludere digna­tur. Intellecta igitur rerum et vrgentissimaruni necessitatum per Maiestatem suam sacram propositarum magnitudine, licet ob presentis temporis caristiam et fere omnium commeatuum pe­nuriam, aliaque impedimenta, tam ipsi quam eorum coloni satis vtrinque exbausti sint, nibilominus domini Transsiluany, veluti Maiestatis suae fideles obsequentissimi. patriaeque eorum stu­diosi amatores, pro censu potentissimi imperatoris Thurcharum et alijs necessitatibus Maiestatis sue in Transiluania emergen­tibus offerunt de singulis portis colonorum ipsorum singulos nonaginta nouem denarios ad festum Ascensionis domini pro­xime affuturum, Thordam ad manus exactoris sacrae Maiestatis regie sue administrare; ex hac autem contributione neminem dominorum nobilium vel alterius qualiscunque conditionis ho­minem exemptum habere decreuerunt. Domini quoque Siculi et Saxones similia onera, prout alias iuxta eorum consuetudinem soliti sunt, subire offerunt. Et quia Maiestas sua proponit ex parte partis Germanice varios circumferri rumores in derogamen dignitatis et detri­mentum ditionis Maiestatis su^ in regno Hungarie habitae ver­gentes, quibus contraueniendis finibusque eiusdem regni muui­endis et conseruandis presenti pecunia opus esse, visum est igitur dominis regnicolis Transsiluanensibus huiusmodi loca et fortalicia finitima per dominos et nobiles regnicolas Hungarie, qui utpote locis illis propinquiores et ad tuendum aptiores, com­niodioresque sint, de subsidio et contributione e medio eorun­dein dominorum et nobilium provenire debente niunire et con­seruare debere, quos Maiestas sua sacra ad hoc ipsum onus subeundum et requirere et ejsdem pro eorum et patriae ipso­rum bono iniungere dignetur. Domini quoque et nobiles dicti Regni Hungark;, veluti fideles Maiestatis su§ obedientissimi, requisitioni et mandato Maiestatis suae sese accomodantes ad tam necessarios vsus et defensionem publicam de siugulis portis colonorum ipsorum singulum vnum tiorenum ad proximum festum Pentecostes con­tribuendum et ail manus exactoris Maiestatis suae admini-

Next

/
Thumbnails
Contents