Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok

strandum obtulerunt. Si vero administrari negligerentur, ela­psis terminis praescriptis comites vel vicecomites et judices no­bilium in vtroque regno, cum omni solito grauamine admini­strare debeant et teneantur. Item quia modus exercituandi in articulis superiorum comitiorum plane descriptus habetur.itaque modus ille etnuuc et inposterum iuxta exigentiam necessitatis publiccj et mandati Maiestatis sue sacrae, semper obseruetur: offerentes nihilomi­nus identidem fideles Maiestatis suae vitam sanguinem et for­tunas eorum penes Maiestatem suam in omnem euentum sem­per presto adfuturas. C^terum quia tempore celebrationis judiciorum per pro­curatores in agendis causis super articulo generalis conuentus Colosuariensis, quales videlicet causae adiudicari debeant, varie solent fieri exceptiones et causarum dilationes, quantum igitur attinet ad articulum eiusdem generalis conuentus Colosuarien­sis de adiministratione judiciorum conclusum,simili modo etin presenti congregatione,ut ille articulus quiincipit: »in admini­stratione autem juditiorum is modus obseruabitur« etc. per om­nia hoc modo intelligendum est, quod omnes causae, in quibus uidelicet prescriptio nondum est completa neque compleri de­bet, nec non etiam causae dotum et rerum parafernalium, fa­ctum tutele diuisionis bonorum inter fratres et sorores,jurium impignoratitiorum, defectus seminis,notae infidelitatis et trans­missionum in suis terminis tam pro dominis et nobilibus Huu­garys quam Transsiluanys directe judicentur. Quia autem causae factum honoris tangentes,citra iniu­riam, grauaminaet expensas dificiles causancium, in statutis terminis celebrationis judiciorum commode tractari discutique non possunt, propterea conclusum vt liuiusmodi causae facti honoris in comitijs generalibus et parcialibus ob presenciam sacrae Maiestatis regie, dominorum baronum, procerum et ju­dicum regni, ordinarie semper iudicari et terminari debeant. Quantum ad precia et redemptiones literarum in minori cancellaria sacrae Maiestatis sue emanandarum attiuet, con­clusum fuerat in proximis comitijs parcialibus Coloswarij pro festo beati Martini episcopi celebratis, vt octo probi, docti et jurisperiti viri eligerentur, qui ex decretis diuorum Matthie et

Next

/
Thumbnails
Contents