Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok

magnitudine et qualitate comicia celebrari dignetur vel gene­ralia vel parcialia. Statutum est, quod iuxta priorem publicam constitucio­nem Maiestatis suae et regni ordo reduccionis colonorum fugi­tiuorum obseruetur ijsdem rationibus, quibus antea obseruatus est. Nam sacra Maiestas regia, dominus noster clementissimus ad obsequentem peticionem dominorum regnicolarum clementer assentitur, ut ijsdem iuribus et legibus bona quoque Maiesta­tis sii^ vtantur, quibus reliqui domini nobiles ex eorum bona vtuntur. Annuit preterea sacra Maiestas, vt pro vera arenda de­cimae districtus Kalothasegh patronis arendentur et vendan­tur.ita tamen auena ibidem vbique in vsus Maiestatis eius accu­muletur. Quia vero in relligione christiana inter ministros ecle­siarum ^dissessiones et variae disceptationes orte sunt, ma­xime vero super coena domini, vnde varia offendicula et tu­multus subnasci animaduertuntur, ideo ex clementi annuen­tia sacrae Maiestatis regiae conclusum est: collationes doctri­narum ac ministrorum ecclesiae in Meggyes publicam disputa­tionem fieri, in festo Dorothee, futuri sunt ibidem certe per­sone presentes, ex dominis nobilibus Franciscus Mykola, ma­gister Ladislaus Mechkei prothonotarius, Michael Gerewffy, alter Michael Kornys, Emericus Lazar, Valentinus Kalnoky, domini vero Saxones, qui comicijs intersunt, se quoque certas personas de medio eorum delecturos obtulerunt. Causae et controuersiae dominorum nobilium Transsyl­vanensium ab obitu quondam serenissimi regis Joannis suborte discutientur et adiudicabuntur iuxta generalem deliberationem comiciorum Colosuariensium. Quantum ad decimas arendandas et cumulandas attinet, domini Transsyluani non multum quejri possunt, nam preter decimas districtus Kalotazeg, in quibus sacra Maiestas regia solam auenam sibi retinuit, fere omnes decimae arendari con­sueuerunt. Item decretum est, quod pascua ciuitatum, oppidorum et villarum regiarum permittantur vicinis et eorum pecoribus ad vfendum libera, iuxta morem antiquitus obseruatum.

Next

/
Thumbnails
Contents