Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok
colonorum suorum iuxta veterem eorum consuetudinem, singulos nonaginta nouem denarios premisso nomine ad eundem diem daturi sunt. Contributio huiusmodi administretur Thordam ad manus exactoris egregij Arnbrosij Literati prioris collectoris pecuniarum, ita tamen vt elapso termino prescripto administrationis huiusmodi contribucionis, statim tertio vel quarto die ob non administrationem contributionis comites, vicecomites et iudices nobilium cellebrata sede iudicaria et habitis superinde literis emissionis, nec non regesto restantiarum ab exactore contribucionis,absque dilatione egrediantur et per omnia solita remedia restantias administrare debeant et teneantur. Contributio Siculorum hat secundum dominorum nobilium contributionem et connumerationem, sed pauperes dicati per alios ex plebe promiscua iuuentur ita, vt summa contributionis non imminuatur, quem ad modum domini Siculi obsequenter et beneuole sese obtulerunt. Domini Saxones similia onera subiri obedienter se offerunt eo nomine, vt illa tria millia militum, quc iuxta priorem constitutionem in continijs conseruari debebunt, primo quoque tempore conscribantur et in integrum conseruentur, quibus ad sequentes tres menses ex eiusmodi subsidio solutio liat, offerentes insuper sese ijdem tideles Maiestates suae firma fide atque solita obedientia, viritim rei necessitate exigente, iuxta mandatum euisdem Maiestatis semper insurgere. Preterea quia diuina prouidentia et benignitate castrum et pertinentiae Fogaras ab illo onere intertenendarum excubiarum et obseruacione locorum pristinorum, quibus astricti erant, pro nunc liberi habentur, conclusum est igitur vt ad tam necessarios maxime urgentes vsus, defensionemque publicam, pertinentiae euisdem castri Fogaras, instar bonorum nobilium connumerentur et iuxta numerum portarum dicentur et coutribucio euisdem sacrae Maiestati suae administretur ad vsus necessarios conuertenda. Simili modo vniuersa bona tam dominorum magnatum. quam nobilium hungarorum, Transsyluanorum et Saxonum, non obseruata exemptione aliquali, demptis combustis, dicentur et contribucio exigatur. Deliberatum est etiam, vt sacra Maiestas regia pro rei