Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok
pristinam (leuinctam fidelitatem et eorum seruitutem in omnem euentum Maiestati suae sacrae et patrifj nuncquam defuturam. Ceterum quia plane exploratum est eundem Eomanorum imperatorem inducias illas quas superioribus annis a potentissimo imperatore Turcarum postulauerat, et qu§ illi beneuole concess^ fuerant, simul et iniunctum erat, ut inducias ipsas pro dicione quoque Maiestatis suae obseruare et ab inferendis tidelibus euisdem iniurijs, nocumentis et damnis desistere deberet, qui si idprestaret idem et Maiestas sua facer<£t, neque aliqua in parte a Maiestate sua inducijs huiusmodi contraueniretur: Maiestas sua de consensu et voluntate eiusdem imperatoris potentissimi requisitum habuit electum imperatorem Romanorum, offerens illi condiciones, pacis et induciarum omnimodam obseruationem, eandem et ab eodem electo imperatore obseruari postulans, quas licet se in verbo suo cesareo obseruaturum promiserit, tamen postea mutata vtcumque sententia non idem prestiterit, cum exercitus sui ex varijs locis dicionum et confinium suorum emissi, fideles subditos Maiestatis suae mirum miserumque in modum plus quam tyrannice et barbare vexantes, depredandes, diripientes, occupantes et ad extremam inopiam.calamitatem et vastitatem redegerint. Quapropter cogitur Maiestas sua fidelium subditorum suorum saluti et quieti consulere, et in clementiam atque hostilitatem euismodi e ceruicibus eorum deo duce excutere, ad quod tamen efficiendum exercitu speciali alias in confinijs conseruato reparando et ampliando opus esse, opere precium igitur foret subsidio pecuniae, que neruus belli esse solet, quod Maiestas sua ab ipsis fidelibus subditis suis benevole postulauit. Propterea fideles subditi Maiestatis suae considerata rerum presentium magnitudine et tantorum malorum auersione subsidium, quod in tanta commeatuum omnium periuria et rerum inopia prestare poterunt, non parcentes colonis eorum satis vtique per tot bella attritis, dornini proceres et nobiles Hungariae de singulis portis colonorum suorum singulum unum florenum iuxta priorem connumeracionem ad festum beati Nicolai episcopi proxime affuturum Maiestati suo se daturos offerunt. Domini nobiles Traussylvani similiter de singulis portis