Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok
medio eorum apud excelsam portam potentissimi imperatoris Turcarum continue intertenere, eiusque medio de omni rerum Maiestatis su^ et ipsorum regnicolarum statu attendere volueritj ne quid per Maiestatem suam serenissimam, quod suam suorumque fidelium incolumitatem spectaret omissum ire posset, et nunc quoque qua relacioue orator ipse redierit, per eundem publice ipsis referri et negocia omnia palam intelligi voluerit, pro qua quidem gratia, studio, cura et sedulitate Maiestati su^ serenissim^ ijdem fideles sui immortales agunt gracias, eaque perpetuis ac fidelibus eorum seruicijs apud Maiestatem suam serenissimam demereri coutendunt, consyderataque rerum propositarum magnitudiue, quantum in ipsis est, ea sunt et curatori et acturi, qu^ felicem statum dignitatis Maiestatis su^ serenissime et incolumitatis patrie eorum concernere videbuntur. Conclusum itaque est paribus votis, utjuxta priorem oblacionem ipsorum, quilibet dominorum et regnicolorum parati et armis bene instructi esse debeant, ut dum opus fuerit, ad requisicionem et mandatum Maiestatis su<j in expedicionem proficisci valeant et penes Maiestatem suam viritim insurgere, vitamque et sangvinem eorum, prout deuouerunt, dare fundereque non dubitabunt. Quia autem ad presentem instantem necessitatem pecunia presenti opus est, ob lioc dominij nobiles Transsylvani de singulis portis colonorum ipsorumjuxta priorem connumercionem offerunt Maiestati su^ singulos nonaginta novem denarios ad festum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum proxime aftuturum manibus exactoris Maiestatis sue administrare, quo quidem die elapso comites, vicecomites, judices nobilium comitatuum istiusmodi contribucionem de bonis quorumlibet per solita grauamina absque omni defectu administrare debeant. In hac autem contribucione nullus omnino exemptus habeatur, et ne quisque manus suas ad ea immittere debeat sub pena prioris constitucionis. Domini Saxones quoque tantundem oneris subibunt. Domini Siculi parimodo juxta priorem counumeraciouem comunitatis ipsorum siugulum vnum florenum pendere et