Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok

modo premisso acl manus exactoris Maiestatis su§ administrare debebunt. Domini et nobiles Hungari^ modo simili de singulis portis colonorum, juxta priorem connumerationem singulum florenum, quinto decimo die post festum beatorum Pliilippi et Jacobi apostolorum, ad manus exactorum Maiestatis sue per omnia solita gravamina (s e s e) administraturos offerunt. Preterea statutum est vt Maiestas sua ad municionem et conseruacionem fortaliciorum confiniorum specialem curam suscipere et in hoc regno Transsylvani^ domum egregij Ladislai Dyenessj Illye vocatam necessarijs muuicionibus et militibus presidiarijs munire prouidereque dignetur, ne in manus alienas deueniat et mala inde regnicolis ipsis con­tingant. In Hungaria vero castellum Bayon fortificari facere et alijsquoque largitionibus clementer prouideat, reliqua vero fortalicia: puta Saka, Betblenewssy, Sarkad, Zalontba et Thotli, per specialem liominem Maiestatis su^ perlustrari et ea qu§ necessario conservanda sunt, conservari faciat, ne in alienas manus deueniant, periculumque dicioni Maiestatis sue accidat. Insuper statutum est, vt quilibet nobilium in Hungaria decimas bonorum suorum solita arenda pro se arendare perci­pereque possit demptis solummodo ijs, qu^ Maiestas sua ad proprios suos et arcium suarum necessitates accumulare volu­erit, qu§ Maiestati su^ semper salua manebunt. Deliberatum est insuper vt domini regnicole nobiles, Sa­xones et Siculi, quorum bona combusta sunt vel comburentur, Maiestatem suam per supplicaciones requisitam *) Maiestas sua clementem oracionem habitura est, prout et antea Maies­tas sua facere dignata fuit. Quia supplicatum fuit Maiestati su^ serenissim^ in perso­na Ladislai Gywrkycza et fratrum suorum vt Maiestas sua sen­tentiam suam in sede judiciaria Maiestatis sue latam contra judicem etjuratos cives civitatis Karansebes, per banum ibidem constitutum debite executionij demandari facere dignetur, *) Ez egy sz6 hianyzik ezen peldanybol.

Next

/
Thumbnails
Contents