Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok
1540. a l'g. 1562. maucz. 59 les et liberos, patriam tlenique ipsam in servitutem perpetuain ob suam ad breve tempus duraturam eminenciam precipitare vellet. Juramentum Thurcarum quale sit, vel periculo Regni huius discere potuerunt, ad occasionem quippe augendi res suas observare solent et cum visum fuerit, niille causis inuentis interrumpere consueverunt. Nec est, quod sperent, posse se aliquando Jugum Turcarum excutere posse, si semel illi se subdederint, nulli enim hoc pro voto cessit, nec cedet cuipiam, nisi imperio illius penitus destructo. Mordicus enim tenet, quos semel ceperit. Et liis et infinitis aliis causis Maiestas sua et eius consilium accedere nullo modo potest ad primampartem proposicionis eorum, uti scilicet concordie cum Turca ineunde consentiret, aut eam ullomodo probaret. Quod ad secundam partem, defensionem scilicet a Maiestate sua speratam attinet, jam Maiestas sua per Dominos Nadasdy, Sigismundum Balassa et alios suos Oratores missos, gratiose respondit, et non eum tautum numerum, quem petunt, sed et maiorem prestare parata est. Verum ad ipsorum judicium remittit, si in presidium niittere milites potest, nisi prius certa et secura sit Maiestas sua de his, ad quos mittere debet. Nam preter alia et milites ipsi volunt scire conditionem corum, ad quos vadant et quorum fidei committantur. Optauit itaque Maiestas sua per Oratores suos, ut Maiestatem suam assecurent domini AVaywode et omnes Regni Naciones, paratamque se obtulit et nunc offert, cum certissimo eftectu, toto illo numero petito, et maiori eciam, prout ternpus et Regni necessitas exigit, exercitum missurum. Itaque uti primum Maiestatem suam de fide et fidelitate eoruni securam et certam fecerint, e vestigio Gentes cum bombardis et ingeniis omnibus expedire parata est, et quo cicius Maiestateni suam de liis assecurauerint, eo cicius gentes petite expedientur et in medium eorum ad omnem necessitatem attingent, quibus se pro hac hyemis conditione toto defendere poterunt et castra apud fratrem Greorgium et eius complices existencia expugnare.