Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

Nuuc Maiestas llegia totis viribus incubuit, uti Budam sedern Regiam et (juasi Regni caput recuperare possit, vel bello vel pacato modo, et in utrunque modum habet Maiestas sua bonam provisionem, bello enim instat et urgetetsi pacato modo illi quorum interest responderint Maiestati su^ ac Bu­dam et reliquas municiones, quas liabent (uti spem bonam dant) restituerint, et si de lioc inter Maiejtatem suam et illos conuenerint, Maiestas sua ante omnia optabit liberari castra et municiones in Transsiluania existentes. Si vero bello rem transigere cogetur, nihil est, quod Maiestatem suam in missione gentium et bombardarum remo­retur, sed intellecta et accepta ab eis certa securitate de fide et firlelitate, gentes in Transsiluauiam cum tormentis bellicis et aliis necessitatibus expedicionis promptas et paratas tenet subitoque expediet. Acl defensionem autem eius partis Regni in hanc hyemem ita iam nunc providebit Maiestas sua, ut nec Moldavi nec Trans­alpini neque vicini turc§ formidini aut periculo esse possint. Ad futura vero tempora ut et partes illo Regni Trans­siluanr et alia libera sint et secura a Turcis et aliis in pristi­numque statum et nitorem restitui possent, Maiestas sua Sa­cratissima cum Excellentissima • et Sacratissima Caesarea Maiestate ac aliis principibus Christianis prouidere decrevit, dei cum auxilio, ut pro certo speret, Regnum hoc univer­samque Cliristianitatem ulteriori sollicitudine cuiusuis peri­culi liberatum iri et in hunc finem Sacrat ssima Caesarea Maiestas Dietain Imperialem ad Ratisbonam ciuitatem Im­perialem, Regno Hungari^ propinquam indixit, ubi unanimi voto et consilio clefensione inprimis huius Regni ita misere aftlicti consuletur et prouidebitur. Quum itaque videant, nulla in parte securam cum Turca amiciciam vel subieccionem et in Regni unione non parvam salutis spem repositam esse, fidem vero et omnem oblacioneni Turce ac mutacionem in alium quam hactenus fuerit statuni periculosi^simis peruculis plenam esse,acMaiestatem suam cum Sacratissima Caesarea Maiestate et omnibus principibus ad eoruni Regnique tocius ab omni periculo vindicandi salutem totis viribus iucumbere decrevisse, Maiestas sua eos hortatur

Next

/
Thumbnails
Contents