Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok
1540. AUG ] 542. MARCZ. 51 Gallorum ac Statibus Imperii, ut in defensionem non solum liuius Regni, sed tocius Reipublice Christiaiu; expedicio suscipiatur et Regnum hoc in libertatem pristinam vendiceturHabere Nos et nunc eas vires, ut illos et eciam omnes Regni partes asserere nobis et tueri posse, deo auxiliante, non dubitent. Preterea superioribus diebus Waywode ipsi miserant ad nos certum numerum gencium et tormentorum Bellicorum petentes, Nos quidem ea prestare ac paratos fuisse quemadmodum et nunc paratos esse, Sed quum nullam eo tempore ab ipsis Waywodis et Regno securitatem habuissemus, prestari ea, que petebantur, dilata fuerunt, Quod boni consulant, I Tbi tamen medio istorum Oratorum nostrorum de voluntate regni et Waywodarum certiores facti erimus, et numerum illum et si necessitas postulaverit, ampliorem eciam, una cum tormentis bellicis mittere nos paratos esse, ad quod ita expedita et instructa omnia per nos teneri, ut citra moram iter aggredi et in Transylvaniam intrare possint. Habeant in hoc Oratores Intelligenciam mutuam cum Waywodis, quomodo de his loquendum sit et an publice vel ut consultius videbitur. Poterunt eciam admoneri Nos eum habere pietatis respectum, quod Regni Hungarie vel partium eius gubernaculum nunquam suscepturi essemus, nisi dei auxilio et fratrum nostrorum viribus ita essemus suffulti, ut crederemus nos eciam tueri et conservare posse. Agant iniprimis cum Waywodis : declarantes nos illorum causa omnia facere paratos et habuisse eciam exercitum paratum ad illorum defensionem et liberacionem et ita nos credere, quod hoc intellecto Exercitus Joannis Regis de Transyhania properasset exire. Exponant insuper Nos graciose respondisse pro illorum voto ad omnia qu^ per Gherendy, Thomam Nadasdy et Joannem Zalay proposuissent *). Offerant et deinceps cumulatissimam graciam nostram *) A bécsi es. k. államlevéltárban levő fogalmazványban itt még e szavak is olvashatók : »quod clarius dominus Nadasdy testari poterit.« 4*