Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok
Illis nunquam defuturam et Illorum consilio utantur in Dietis Indicendis et Alliciendis primoribus. Nobiles admoneant in universum similiter et precipuos singillatim, ut patrie eorum Saluti et perpetue quieti consu1 entes : Ita rebus prospiciant: Ne perpetue seruitutis Jugum acceptent et vere Nobilitatis Nomine ac titulo se ipsos exuant et in condicionem Transalpinensem se suamque Nobilitatem et Regnum tam nobile precipitent, et Ne ex Transsylvania Transalpinam faciant. Siculi eodem modo de memoria sue Nobilitatis admonendi erunt. Preterea usque summam flor. 5. aut (5. et eciam amplius millium, prout commoclitatem vel Necessitatem exposcere videbunt, polliciantur, vel ut prioribus temporibus fuit transactum cum Franc.isco Lazar et Nicolao Kornvs. Credimus cum tota Nacione Siculorum (prout nosse dicitur Joannes Lazar) posse transigi in quingentis vel minus. In lioc tamen eorum consilio utendum ducimur, qui rerum sunt gnari et in similibus exercitati. Saxones item admonendi erunt, quod si Agros et Villas Turcae vel ab ipsis prefectus quisqunque fuerit, possideat, non posse vitari quin et Civitates Ingrediantur et ut gentis illius natura et mores sunt, timendum erit, ne pulsis prioribus possessoribus Civitates et municiones occupentur, huic enim rei et praemissis suis blandis et minis Turca viam struit et occasionem querit. Declarent istis fauorem et graciam Nostram singularem erga eos, pro tot et tantis serviciis et prioribus et que ab Illis expectamus. Cibinienses singulariter adinoneri poterunt de Immunitate ipsis oblata et in Vniuersum omnem spem eorum de Nobis prius conceptam et per Nos oblatam confirment et roborent verbis quibus poterunt. Cum singularibus personis agant, pro condicionc rerum et personarum, juxta consilium AVayvvodarum et aliorum quos ex animo fauere rebus nostris intellexerunt. Ferdinandus mp. Admandatum Sacrae Regiae Majestatis propnurn (P. H.) Ad. Carolus mpr.